GMH/ÍNDICE A-Z

441
1284/09/05. Santiago de Compostela.

Pedro Díaz “Alférez” cos seus fillos, filla e xenro véndenlle ó escudeiro Pedro Arias de Souto unhas herdades nas vilas de Pedrouzos, Piñeiro e Souto, en Sta. María de Leroño, algunhas das cales ten peñoradas doutras persoas, por dous mil trescentos soldos afonsís brancos da guerra.

B.- Tombo, ff. 126v-127r.

Carta de Petro Didaci Alferez, et de filiis suis (...) de illo (...).

In nomine Domini, amen. Era Ma CCCa XXa IIa et quotum nonas septembris. Ego Petrus Didaci dictus Alferez pro me et pro omni uoce mea, presente filio meo Johanne Petri et filia mea Maiore Petri et uiro suo Dominico Petri dicto de Cebata et concedentibus hanc vendicionem pro me et pro omni uoce et parte mea, vendo et firmiter concedo et reuendo uobis Petro Arie, armigero de Souto in Valeyron, omnique uoci uestre vnam sextam tocius villaris de Pedrouzos quod est in filigresia Sancte Marie de Leeronio et vniam (sic) quartam de tota hereditate marchata que fuit domni Guntadi Sarracente que iacet in vozaria de Pignario iuxta hereditate supradicti villarie de Pedrouzos. Reuendo seu vendo cum parte nostra populacionis que ibi modo stat sicut dictos quiniones comparaui et habeo a dicto patre uestro Aria Petri per cartam factam per Oduarium Iohannis, quondam notarium compostellanum, quam uobis do in presencia notarii et testium sub scriptorum. Preterea vendo vobis in precio infrascripto duodecimam partem tocius hereditatis ville de Sauto excepta uoce donega quam teneo in pignore de Pelagio Fernandi de Quiam pro solidis LXa alfonsinorum per placitum factum per Bernardum Iohannis, notarium concilii compostellani, et sextam partem tocius hereditatis que est de voce de Souto in tota terra de de Luania excepta villa de Sandon quam teneo in pignore de Petro Didaci dicto Mercham de Souto pro solidis LXa alfonsinorum per placitum factum per Dominicum Petri, notarium compostellanum, que duo placita similiter vobis do coram isto notario vendo sub tali conditione istas hereditates quas teneo in pignore quod uos teneamini dictis Pelagio Fernandi et Petro Didaci et uocibus suis deliberare eas et seruare eis illas condiciones quas ego eis debeo facere et seruare quia sicut ego eas ab eis habeo; ita do illas uobis et si ego magis ganaui predictis locis per empcionem uel donacionem seu suppignoracionem uel carta seu placitum aliquid apparuerit per quod illud sic habeo in ipsis locis sit totum uestrum sicut deberet esse meum et per easdem condiciones; et debeo vobis amparare illam hereditatem quam a dicto patre uestro comparaui de omni impedimento si ibi est uel fuerit ab illa die qua eam comparaui usque hodie. Et si aliquid de predictis hereditatibus alicui dedi vel alienaui quoquo modo per placitum uel cartam non ualeat nec noceat uobis nec uoci uestre nec prodeat nobis Petro Didaci nec filiis meis. Predicta omnia vendo vobis ut superius dicta est pro duobus Mll CCC solidos alfonsinorum // alborum de guerra de quibus confiteor me iam esse bene solutum et renuncio quod nunquam inde dicam contrarium et quod non fuit in iure meo tradita et recepta. Siquis contra hoc uenerit pectet uobis uel uoci uestre solidos IIII mille DC dicte monete; carta ista in suo robore duratura.

Q. p. f.: Donus Sancius Iohannis, abbas monasterii Sancti Justi de Tribulis Altis. Johannes Petri et Johannes de Ben, monachi ipsius monasterii. Petrus Alfonsi et Rodericus Fernandi, monachi Sancti Martini de Foris. Petrus Alfonsi, clericus abbatis Santi Martini. Petrus Iohannis de Moneta Grandi. Gunsaluus Martelo, armiger.

Ego Fernandus Iohannis, notarius compostellanus vocatus, interfui et in mea presencia feci scribi per Laurencium Petri infrascriptum et signum meum apposui et subscribo. (Monogramma: F. IOHANNIS).

Ego Laurencius Petri de mandato dicti Fernandi Iohannis, notarii, scripsi et interfui.