GMH/ÍNDICE A-Z

101
905/ 12 / 02*

A confessa Fernanda Gudesteiz véndelle ó presbítero Homar as igrexas de san Martín e san Xoán nas ribeiras do río Limia, iuxta aquas calidas.

TC, fols. 42v.-43r.

Ed. por SAEZ, E., Documentos, op. cit., doc. 16, pp. 428-429.

Christus. In Dei nomine. Ego Fredenanda Gudesteiz confessa tibi Homari presbiter in Domino Deo eternam salutem amen. // Placuit michi bone pacis voluntas ut facerem tibi kartulam venditionis sicut et fecimus de eclesias vocabulo Sancti Martini et Sancti Iohannis. Et sunt ipsas eclesias iuxta aquas calidas ripa Limie prope aulam sancte Columbe virginis sub crepidine montium Castro Vemes. Damus tibi ipsas eclesias ad integrum parietes, vascula vel vestimenta altaris, aquis aquarum, exitus montium vel omnis generis arborum per suis terminis antiquis, vel dextris eius secundum instrumentum resonat, vel carta domni Adefonsi principis regis. Et accepimus de te pretium quod nobis bene complacuit XXV solidos gallicenses in pannos vel argento et boves. Ita ut de odie die vel tempore ipsas eclesias cum omnia bona sua de iuri nostro sunt abrasas, et in tuo iuri vel dominio sint traditas atque confirmatas. Si quis tamem, quod fieri minime credimus, ut aliquis ex propinquis meis an filiis, an neptis, an suprinis, vel quemlibet generis homo contra hanc cartulam venditionis ad irrumpendum venerimus vel venerit, tunc infra pars mea partique tue sint istas eclesias cum omnia bona sua duplatas vel quantum a te fuerint melioratas et tibi perpetim abituras.

Facta kartula venditionis Vº Nonas Decembris. Era DCCCC XL III.

Fredenanda Godesteiz in hanc cartulam venditionis a me facta manu mea roborem inieci (signum).

Tudemirus ts. Sisnandus ts. Adefonsus ts. Eorygius ts. Fidelis diaconus ts. Gondemarus ts. Daniel ts. Sendino ts. Sindamundus ts. Leovegildus cfr.

Ansemondus scripsit.

* Sáez ofrece como correcta a data de 905/12/05 (?), sic.