GMH/ÍNDICE A-Z

171
960/ 01 / 30
Ygo véndelle ó bispo Rosendo e ó mosteiro de Celanova unha lama na villa de San Pedro, no territorio de Quiroga, namentres Domno e a súa muller véndenlle ós mesmos compradores unha terra.
TC, fol. 60v.
In Dei nomine. Ego Ygo et Domno et uxor sua Trasilli, vobis Rudesindo episcopo et fratribus vestris Cellenovensis in Domino Deo eternam salutem. Placuit nobis ut faceremus vobis kartulam venditionis sicut et facio ego Ygo de lama nostra propria que est in terredorio Carioga, in villa de Sancto Petro, super illo molino de Quinzano, omnia mea ratione quantum meus pater obtinuit comparada vendo vobis ab integro, et accepi a vobis pretio karnario et vino que nobis bene complacuit. Et ego Donno vendo vobis terram in villare que est super karrale circa illas vestras vineas, serente semente emina. Et accepi de vos vino et cibaria que nobis bene complacuit, et de pretio aput vos nichil remansit indebitum. Ita ut de odie die vel tempore sint ipsas terras et illos pumares vel arbores et prestantia que ibidem est, et de nostro iure abrasas et in vestro iure sint traditas atque concessas. Abeatis vos et fratres vestri et omnis posteritas vestra firmiter in tempibus seculorum. Et si aliquis homo de parte nostra autque parte alia istam kartulam venditionis ad irrumpendum venerit vel venerimus, que post parte vestra vindicare non potuerimus quomodo pariat pars nostra parteque vestre ipsas terras et ipsas arrupteas duplatas vel quantum ad tempus fuerint melioratas, et tibi perpetim abituri.

Facta kartula venditionis notum die quod erit IIIº kalendas Februarias. Era D CCCC LXL VIII.

Ygu et Domno et Trasilli in hanc kartula venditionis manus nostras roboravimus (signum).

Leovegildo ts. Aloyto ts. Abbelino ts. Onerigu ts. Olidi ts. Testimonias de Domno, Sedino ts. Neni ts. Onerigu ts. Sesnando ts. Astrulfu ts.