GMH/ÍNDICE A-Z

324
1011[1011 - 1045]
Arximiro e os seus fillos véndenlle abade Aloito o seu casar de Bobadela.
TC, fol. 124v.

In Dei nomine, ego Argimiro una cum filiis meis nominibus Goimiro, Leovegildo, Cinbriola, Nullium vobis domno Aloito abba in Domino Deo eternam salutem amen. Annuit enim nobis propria et spontanea nostra voluntate ut faceremus vobis iam supranominatum domno Aloito1 kartula firmitatis sicut et facimus de illo nostro casare qui est concluso cum sua vinea et sua casa una et suo torculare cum suo ortale ipso casare ab integro unde iam illo alio habetis iuxta vestro succo de Revelio Gundisalviz. Et habemus ipso casare de comparatum de Venario, et alios homines in villa que vocitant Buvadella prope rivulo Sorice. Damus atque concedimus vobis firmiter ad perabendum, pro que accepimus de vos precio aderatum et definitum inter panem et vino modios XV que nobis bene complacuit et de ipso precio apud vos non remansit indebitum sed apud est completum, ita ut de hodie die et tempore abrasa de nostro iure et in vestro seiat tradita adque confirmata. Si quis tamen quod fieri non credimus aliquis homo qui contra hanc kartula firmitatis ad inrumpendum venerit vel venerimus et in concilio post parte vestra non auctorgaverimus, tunc pariemus vobis ipso casare et ipso qui iam desuper resonat duplatum et post parte iudice alio tanto, et vobis perpetim abituri.

Facta cartula firmitatis //.2

1 Escrito dúas veces.

2 Aquí finaliza o documento.