GMH/ÍNDICE A-Z

416
959/ 05 / 21
A abadesa Gontrode, prolis Guttierri comiti, dóalle ó abade Fafilán e ó mosteiro de san Paio, unha viña no propio lugar de Rabal onde está fundado o dito mosteiro.
TC, fol. 146v.
Christus. Uni et vero omnipotenti Domino quem [sed] Deo omnia condonare dignatur, et legem instruit unde conlatorem, et summam devotam placari posset, quam ab ipso omnium capita unusquisque quod habet accepit, ut ex hoc idem qui tribuat homo humiliter reddat legis, accinctus est non quod Dominus aliquid deegeat donum, sed ut bene tenentibus bone remunerationis conferat premium, quam homo dum vivit, dum opeis multiplicat, dum familiis ditari, satagit si ob anime sue ornatam carius nichil tam preciosius, quam preciosius quam diceris homo rem propriam benigne distribuendo et vinculorum nexibus absolvendo, post desuper id corpore penas eternas possit evadere et beatorum requiem perfruere. Audiens eapropter ego famula Dei Gunterodis abbatisse prolis Guttierri comiti, mente recolens et corde intelligens propter remedium anime mee seu redemtione ante Deum, placuit mihi bone pacis volumtas ut facerem tibi Fafilani abbati et fratribus tuis textum scripture donationis de ratione in vinea quos concessit Didaco filio Ermegildi in loco predicto Ravanal iuxta domum Sancti Pelagii ubi modo monasterio fundastis. Dono tibi ipsa ratione ad integro post partem Sancti Pelagii et fratres qui ibidem sunt commorantes vel venerint ibidem ad habitandum, habeant et possideant et quicquid de ea facere voluerint, in Dei nomine habeant potestatem. Ego vero comiurationem facio et confirmo per Deum et tronum eius quia contra hunc factum meum ad inrumpendum non ero ventura et qui hec factum meum inrupere voluerit, pariet auri libras duas et ipsa ratione duplata et vobis perpetim abiturum.

Conscriptam est hanc cartam XII kalendas Iunii, discurrente era novigentesima, VIIª et LXLª.

Gunterodis abbatissa in hanc cartula donationis manu mea (signum).

Froila prolix Adefonsi cfr. Vidramirus prepositus manu mea cfr. Leovegildus cfr. Merila presbiter cfr. Gundemarus presbiter. Guntinus presbiter. Gaudila presbiter. Gemondus clericus. Gundesindus confessus. Ildebredus presbiter. Sendamirus confessus.