GMH/ÍNDICE A-Z

491
1011/ 02 / 17
Sonnito e súa muller véndenlle ó abade Manilán e ó convento de Celanova asúa herdade en san Pedro de Mazellanes.
TC, fols. 171r. - 171v.
DE SANCTO PETRO DE MANZELANES.

In Dei nomine. Ego Sonnito et uxor mea Argilo vobis domni Manillani abbati et fratribus Domini Sancti Salvatoris habitantes monasterio Cellenove. Placuit nobis bone pacis et volumtas ut faceremus vobis cartula vendicionis sicut et facimus de hereditate nostra quod habemus in villa quod vocitant Sancto Petro ad Mazellanes et habemus ipsa hereditate de successione parentorum nostrorum vel de comparatione de Spintino. Ipsa villa quomodo iacit conclusa de termino in termino vel ubique ea potueritis invenire domos cum edificiis vel intrinsecis suis, vineas, pumares, cersares, montes, fontes, pratis, pascuis, paludibus, terras, petras, et in Arnogia sesiga mulinorum, et nostra ratione in illo rio, et illo pumare subtus ecclesia nostra medietate exceptis IIIIª. Hec omnia suprataxata medietate vobis inde concedimus ab integro post parte monasterii. Ita ut ex presenti die et tempore sit ipsa medietate de iuri nostro abrasa et in iure monasterii vel fratrem sit tradita atque confirmata, pro quod accepi de vobis in cibaria modios CLX que nobis bene complacuit, et de ipso precio apud vos nichil remansit indebito, et quicquid exinde / agere vel facere (...)1 liberam in Dei nomine habea potestatem. Si quis tamen, quod fieri minime credimus, aliquis homo contra hanc kartula vendicionis ad inrumpendum venerit vel venerimus, que nos in iudicio devindigare non potuerimus aut vos in voce nostra tunc inferat vel inferamus pars nostra partique vestre ipsa villa duplata vel quantum ad vos fuerit meliorata, et vobis perpetim habitura.

Notum die XIII Kalendas Marcii, Era XL VIIII post Mª.

Sonnito et Vestrilli in hanc cartula vendicionis quod fieri elegi manus nostras cfr.

Busilla presbiter ts. Palatino ts. Sesmiro ts. Donno ts. Feles ts. Leovegildo ts. Parente ts. Gundesindo ts. Fagino ts.

Facta kartula in conventu fratrum hic in monasterio ubi omnes fratres presentes fuimus. Similiter et ego Sesmiro vindo vobis V man\z\anarias et media pro X quartarios de milio, et ego Feles vindo vobis illa mea terra in villa vestra senrra cum mea ratione in illas mazanarias alias V, et media pro III modios et III sestarios de centeno et quartario de vino.

Sesmiro et uxor mea Sendina, Feles et uxor mea Matre nostras (signum).

1 +- 8.