In Dei nomine. Hec est cartula vendicionis seu emtionis quos facere volui ego dom\n\a Dilcata abbatissa cenobio Tedeon dive memorie sive et domna Cecilia et sociis suis tibi temtori nostro domno Zacarias abba salutem. Placuit nobis atque convenit ut nullius quogentis articulo sed propria nobis accessit bone pacis volumtas ut venderem tibi sicut et vendimus ratione in illo nostro orto quos habemus in civis Camora loco vocitato Baquica et designavimus vobis vel vendimus de ipso orto quatuor canteros cum pomiferis suis et illas olivares usque ad termino dividito pozo de illo secreto et usque ad illas pinnas de illa alzina habet in oriente orto de domna Delicata occidente orto de isto abbate septentrionem corte de Iohannes Azetello Mendiguero valle discurrente. Vendimus tibi ipso orto in aderato et precio difinitum quantum nobis placuit et p\a\cifice fuit id est soldus XXX et V que tu dedisti et manus nostras accepimus et de ipso apud te nichil remansit indebito ut de hodie die et deinceps sit ipso orto de nostro iure abraso et in vestro iuri quieto vel confirmato. Si aliquis homo te inquietare venerit an nos an aliquis homo et nos per iudicio vindicare vel auctorgare non valuerimus, quomodo habeatis licitum aprehendere de nos ipso orto duplatis vel quantum a te fuerit melioratum et tibi perpetim habiturum.
Facta cartula vendicionis notum die III kalendas Aprilis. Era VIIIXL post Milesima.
Et nos iam nominata domna Dilcata et domna Cecilia, in hanc kartula vendicionis manus nostras ad roborandum tradimus (signum).
(1ª columna:) Iohannes presbiter ts.- Frater Sando ts.- Dato ts.- Abzaet ts.
(2ª columna:) Naet cfr.- Iusta cfr.- Maria cfr.- Eolalia cfr.
(3ª columna:) Et collegium tuto ts.- Alvaro presbiter ts.- Iulianus confessor abba.- Gauderigus ts.
Dominicus presbiter notuit.