GMH/ÍNDICE A-Z

147
1077/ 07 / 31

División dos homes que habitan nas villae realengas de Pereiras, Noalla e Espiñoso entre a xurisdicción rexia e a celanovense, que xa fora acordada nos tempos do rei Fernando I e do abade Arias, e que se acorda novamente en tempos de Alfonso VI e do abade Pelaio.

TC, fol. 53r.

Ed. por SERRANO Y SANZ, M., Documentos II, op. cit., doc. XV, 35-37 e SANCHEZ-ALBORNOZ, C., "Seis documentos", op. cit., doc. V, 161-163.

Ilustre quidem operis tunc abetur exemplum cum eius narrationis textum bene tenuerit initium. Igitur sub temporibus serenissimi principis Fredernandi, questio fuit ante ipsum regem super homines de Cellanova, et super homines de villas de regalengo, de Perarias, Nonnelli et Spinoso, de illo abbate domni Arianiet vigarios regis Velasco Fernandiz et Suario Titoniz. Iussit rex ipsis iudicibus ad exquirendam regi veritatem, ut quemadmodum steterat ad mortem socer suus rex Adefonsu principis, ita stetisset sub omnibus temporibus. Tunc perveniunt ipsi iudices in Limia et dederunt de veritate partibus exquisitores suos. Id sunt de parte Velasco Fernandiz, Citi Vitini et sotiorum eius de Suario Titoniz, qui pulsabat vocem regine Pelaio Anseriniz, et Iuliano monacho cognomento Adefonsus. De parte reverentissime memorie domni Ariani abbati, Ramirus Gundesindiz, Auriolus monachus kathedram regens sancte Marine. Hos exquisitores iunctaverunt se in Nonnelli. Dederunt ad Cellanovam Adaufo Fafilaz et suos iermanos et sua mulier Fafili, et quantos in nostra notitia inveneritis. In sancta Marina evenit in portione Cellenove, filios de Sesmiro et Dulcidia, Batino Sesmiriz, ad Perarias Fremosilli Sesmiriz, ad Cellanovam eo quod erat Dulcidia ancilla de Cellanova et omnes quos inveneritis in noticia infrascripta. Post istis peractis temporibus successit in regno Adefonsus filius eius, et misit alios prescrutatores. Id est Santius comes Ordoniz, et iterum revolvens iuditium adversus abbatem domnum Pelagium, et elegerunt secundum steterant in diebus domni Federnandi prioris simili modo stet robore perpetuo. Tunc dederunt de utrique partibus exquitores, Cidi Titoniz prescriptum de parte comitis, de parte abbatis Pelagius Didaz, Ranimirus Gundesindiz et prepositus domni Argimiri. Iunctaverunt se in loco nominato sancte Marine et contestaverunt se secundum exquisitores priores. Iterum evenit in portione Cellenove, Fremosilli et suo iermano, ad Perarias suos iermanos Batino et Gunzalva. Et remanent Ve in baralia iermanos de istos qui stant ad Perarias. Mater Todemondiz et suos filios medios Egela et Merina ad sancta Marinam. Et quantos inveneritis in capitale infrascriptum, Gundigeva Todemondiz, mulier de Pelagio Rapo et suos filios medios, Domenco Ermeildo et mater. Si quis tamen aliquis homo ad irrumpendum venerit qui hoc nostrum factum et agnitio qualem vocem petierit duplet, et insuper IIas libras auri persolvat.

Facta agnitio IIe kalendas Augusti. Era M C XV.

Nos iudices perscripti manus nostras (signum) roboramus.

Seniorinus ts. Garsia ts. Gundisalvus Erigius scripsit. Gundemarus notarius (signum). Fernando. Gundisalvus presbiter qui tunc regebat eclesiam sancte Marine. Avedom Iohannis cfr. Fernando Avedom cfr. Petrus villicus cfr. Gundisalvus Sendiz villicus cfr. Aucturicus monacus cfr. Et insuper Pelaio Ariulfiz. Filia de Guia integras. Alvenco Ariulfiz. Diego integro. Egela. Ecta Andulfiz et suos filios Fremosili filios de Salvator Fafilazi. Gelvira Guia.