1152/05/28.
Testamentum Petri Pelagii dicti Carne Mala de hereditate de Sala et de Fon[tano].
Era I
a C
a LX<L>
a et quotum V
o kalendas junii. Hec est ordinacio quam ordinaui ego Petrus Pelaiz cognomento Carne Mala, positus in graui egritudine, et cetera. In primis mando corpus meum sepeliri in cenobium Sanctorum Justi et Pastoris, et mando ibi mecum hereditatem meam de Sala et hereditatem meam de Fontano quantum mihi conuenit ex auo et de ganancia et hereditatem ipsam de de Gracio ab ipsis superiores marchis usque sursum, et de ipsis superiores marchas deorsum mando ad germano meo Munio Pelaiz. Item mando hereditatem meam de Sauagiaes ad filio Marie Petri, et si defunctus fuerit non relicto semine mater eius possideat eam per annis X et postea det eam Sancti Justi, et cetera. Et hereditatem meam de Codessido quem emi a iermana mea
Maria Pelaiz iterum do ei eam et iterum meam hereditate de Codissido do ad filios de Maria Cambiata duos et ad filio uno de Maria Saniz, et qui primum ex eis obierit dimittat eam ad fratres suos, et si omnes migrauerint absque habeat eam Sancti Iusti, et cetera. Alia autem omnia quia ad inuenire poterint do et concedo senioribus Sancti Iusti. Super hoc denique, et cetera, contauenerit pariat solidos D.
Ego Petrus, et cetera.
Q. p. fuerunt: Petrus, ts. Munio, ts. Martinus, ts.
Martinus, presbiter, qui notuit et conf.