GMH/ÍNDICE A-Z

336
1170/04/25.

Xoán Núñez e a súa muller, Mariña Pérez, cos seus fillos véndenlle ó mosteiro de Toxos Outos a súa herdade na vila de Leboráns por unha marca de prata.

B.- Tombo, f. 104v.

Carta de Johanne Nuniz de hereditate de Louoraes.

In Dei nomine. Ego Johannes Nunici et uxor mea Marina Petrici et omnis uox nostra et omnes filii nostri vobis domno abbati Petro Sancti Justi et ceteris fra tribus uestris in Domino salutem. Placuit nobis et nostra fuit uoluntas ut faciamus vobis kartam uendicionis de hereditate nostra propria quam comparauimus de congermano nostro Cresconio Pelagii et de uxore sua Vrraca Petrici, et ipsi comparauerunt eam de monasterio Antealtarium sicut in suis kartis resonat, et est ipsa hereditas in villa Louoraens in territorio de Trasmonte sub aula Sancte Marie decurrente Tamare. Donamus uobis atque concedimus de tota ipsa villa de IIIIa octauam integram cum omnibus directuris, et cetera, pro qua recepimus de de uobis precium marcham vnam argenti quod nobis et uobis bene complacuit, et idcirco habeatis eam jure perpetuo. Sed si aliquis de nostra parte uel extranea contra hanc uenerit scripturam pariat uobis ipsam hereditatem duplatam et triplatam et insuper solidos I.

Facta carta uendicionis in era Ia CCa VIIIa et quotum VIIo kalendas madii.

Ego Johannes et uxor mea in hac scriptura manus nostras.

Q. p. f.: Pelagius, ts. Arias, ts. Froyla, ts. Damitem, conf. Vilielmus, conf.  Romaninus, conf. Arias Didaz, conf. Pelagius de Capis, conf. Oduarius Quercus,  conf. Martinus, presbiter, conf. Pelagius Colonis, conf.

Munio Frater, presbiter, qui notuit.