GMH/ÍNDICE A-Z

359
1001/ 02 / 26
Matrona véndelle ó frade Munio varias terras en Seixomil.
TC, fol. 134r.
In Dei nomine. Ego Matrona una cum filia mea Gudina vobis frater Munio placuit nobis adque convenit bone pacis et volumtas nullius quoque gentis imperio neque suadentis articulo sed propria nobis accesit voluntas ut venderem vobis iamdictus frater Munio sicut et vendimus vinea nostra propria que habemus in villa quod vocitant Seiximir subtus castro Berreto discurrente rivulo Mauregati in loco predicto quomodo se levat de illo sibiado et inde per succo de illa vinea quem habetis con Fromarigo et fingere se in terra que vobis vendidit Frocmarigo et de alia parte per illa cersaria et inde per illo vallato et fingere se in ipso sibiato de Adaulfo per ubi illa vobis delimidavimus vel coram testibus adsignavimus, et accepimus de vos precio vino et civaria et lenzos sub uno modios VIII quartario Iº et mea ratione in illa peraria et in illa cersaria, damus vobis adque concedimus ipso que desursum resonat ab integro; ita ut de hodie die et tempore ipsa vinea et ipsa peraria et illa cersaria de iuri vestro abrasa et in vestro dominio sit tradita adque confirmata, teneatis iuri quieto vos et omnis posteritas vestra. Si quis tamen quod fieri non credimus aliquis homo contra hanc vendicionis ad inrrumpendum venerit quem in iudicio non potuerimus devindigare vel auctorgare, quomodo prendatis de nos ipsa vinea et ipsos fructuarios duplados vel quantum a vos fuerit meliorata et vos perpetim abituri.

Facta cartula vendicionis IIIIº Kalendas Marcias. Era MXXXVIIIIª.

Matrona una cum filia mea Gudina in hanc cartula vendicionis manus nostras (signum).

Eirigo ts.; Dada ts.; Menendo ts.; Alvito ts.; Danilla ts.; Veremudo ts.; Sando ts.; Fromarigo ts.; Senior ts.; Fafila ts.; Aragunti ts.; Argesindo ts.; Guntinus cf.

Gaudinas notuit.