GMH/ÍNDICE A-Z

365
1017/ 12 / 26
Egica e a súa muller Vestrilli véndenlle a Munio, frater, unha herdade que posúen na villa de santa Eulalia de Berredo.
TC, fols. 135r. - 135v.

In Dei nomine. Ego Egica et uxor mea Vestrilli ad tibi frater Munioni placuit nobis bone pacis et voluntas nullius quoque gentis imperio neque suadentis articulo sed spontanea nostra voluntate ut venderemus vobis iamdictus frater Munioni sicut et vendimus hereditate nostra quem habemus de parentorum nostrorum Avolino et uxor sua Matre. Damus in ipsa hereditate terras cultas vel incultas, vineas, pumares, ceresares, figares, arbores fructuosas vel infructuosas, montes, fontes, pascuis, paludibus, exitus montium per suis terminis antiquis per ubi eam potueritis invenire medietate integra, et est ipsa hereditate in villa quod vocitant Sancta Eolalia in locum predictum ubi dicent Mandones territorio Sorice. Damus vobis adque concedimus et accepimus de vos precio in panem et vino et res in modios X et V que nobis bene complacuit, vos dedis et nos accepimus, et de ipso precio apud vos nichil remansit indebito, ita ut de hodie die et tempore sit ipsa hereditate de iuri nostro abrasa et in vestro iure sit tradita adque confirmata teneatis, possideatis vos et omnis posteritas vestra. Si quis tamen quod fieri non credimus et aliquis homo contra hanc cartula vendicionis ad inrumpendum venerit vel venerimus que in iudicio non potuerimus auctorgare vel devindigare quomodo prendatis de nos / (...)1 hereditate duplata vel quantum ad vos fuerit meliorata et vobis perpetim abiturum.

Facta cartula vendicionis quod erit VIIº Kalendas Ianuarias, Era MLV.

Egica et uxor sua Vestrilli in hanc cartula vendicionis manus nostras roboravit (signum).

Qui presentes fuerunt: id est Fafila Petriz ts. Menendo Medomaz ts. Sernuri ts. Argesendo ts. Ennego ts. Liuvila ts. Munio ts.

Gaudinas noduit.

1 +- 6.