GMH/ÍNDICE A-Z

67
10521052 / 10 / 17

Pelaio Nuñez dóalle ó mosteiro de Celanova, onde pide ser soterrado, a súa villa en san Pedro de Mezquita, gardándose a reserva do usufructo durante a súa vida, e reiterando a imposibilidade de que os seus herdeiros poidan facer cambiar o seu derradeiro desexo.

TC, fols. 26v. - 27r.

Sub nomine sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritu Sancti. Ego Pelagius Munni filius, tibi Salvatori ac Redemptori meo, in cuius nomine eclesie Cellenove fundate esse videt, necnon et patris mei Ariani gratia Christi abbas, cum sinodo et cathaloga quod sub sua dictione Deo militant in Domino salutem. Dubium quidem non est, sed plerisque menet notum eo quod ego Pelagius Munnioni, tam in mea vita quam etiam appropinquante termino mortis in manus domni Ariani comendavi corpus meum et animam. Alioquin cogitare cepi qualiter eram peccatorum mole depressus consilium bonum ingressus est cor meum. Tunc Deo inspirante devotioni mee extitit, ut de paupertate mea eclesie Cellenovense aliquantulum ex voto proprio conferre deberem, quia scriptum est, Vovete et reddite Domino Deo vestro, item Dominus in hec de prolis suis ait, Quamdiu fecistis uni de his minimus meis, mihi fecistis. Ideo devotioni mee extitit omnis operis affectu eamdem ipsam meam devotionem implere procuro, hac si concedo et offero Deo et pio Salvatori meo et servientibus illi, villam meam propriam que fuit de avios meos nominata sancto Petro in Metquita cum suis adiuntionibus quantum ibi ego ganavi, id est villa Fidelis quantum evenit in portione de filio suo Citi de ipsa ratione media / ubi abitat Odorio integra, exceptis ratio de eclesia. Alias meas ganantias sicut iuri meo debitum mansi, abet ipsa villa iacentiam sub castro Verves, inter bis fluvios Mineus et Arnogia inferius eclesie sancti Petri. Omnia ab integro maneant post parte monasterii. Notum sit vobis concilium qui adfuistis in examen mei corporis qualiter abitavi cum ipso Domino meo Ariano abbate, ut obtinuissem ipsam villam in iuri meo in vita mea, post obitum vero meum retornasse ipsas villas post parte monasterii Cellenove, quid multa occupavit me egritudo et cecidim morte. In ipsa infirmitate sugessionem feci ad domnum meum abbatem comparem meum Gemondum Vimaraz, comes Santius Velasconi filius Ordonius Ramariz. Hic in loco Cellenove ubi detinebatur a langore, ut subscriptores et signa facientes existerent parti mee quam ego iam non prevalebam gotorum sancit auctoritas, si auctor subscribere vel signa facere non prevalet aliut tamen cum legitimis testibus subscriptores hordinationis sue vel signatores instituat. Iterum filio vel heredi contra priorum diffinitionem iustam ac legitimam venire non liceat, Paulo apostolo adtestante testamentum enim immortius confirmatum est, quam tamem scripturam parti Cellenove eclesie confirmatum reponimus cum edificiis cunctis terris, pratis, pascuis, montes, aquarum fluminum in omni integritate sicut iuri meo debitum mansit vel manere potuit omnia ab integro post parte monasterii ofero perpatualiter abituro. Si quis tamem aliquis homo contra hoc nostrum votum quod Deo vovi et offerri iussi ad irrumpendum venerit, fiat super eum anathema marenata et cum Iuda Domini traditore pari damnetur sententia, et insuper pariet illam duplatam vel triplatam, et ad iudicem qui illam terram tenuerit auri libram persolvat.

Facta series testamenti XVI Kalendas Novembris. Discurrente Era LXL post Millesima.

Sanctius Velasconi, Ordonius Romaniz, Garsea serenissimi regis in hanc seriem testamenti manu mea roborem inieci (signum).

Filii benenatorum: Nunus Velasconi ilius cfr. Munnius Begicaz cfr. Petrus Velasquiz cfr. Pelagius Gundisalviz cfr. Fidelis Eodoaris filius cfr. Ero Eroptiz cfr. Federnando Gontatiz cfr. Nunnus Eroni cfr. Arias Gontatiz cfr. Federnando Moniz cfr.

Ego frater Ariane. Didaco Pelaiz cfr. Ovecco Onoriluz cfr. Adefonso Luzo cfr. Suarius prolis Segeredi cfr. Armiger regis cfr. Suario Ramiriz qui et zaticarius cfr. Alvarus prolis Oduari cfr. Gemondus Vimaraz.

Qui testes fuerunt: Fernando. Munnio. Fortunio. Ragimiro. Pelagio. Adefonso ts. Arias ts. Guttierre ts. Petro ts. Gudesteo ts.

Alvaro Arias in hac utilem seriem manus meas (roboro). Pelagius notuit (signum).

Omnium congragatio monasterii Cellenove a minimo usque ad maximum confirmat.