GMH/ÍNDICE A-Z

251
1156/12/30.

Fernando Páez e a súa muller, Adosinda, cos seus fillos véndenlle ó mosteiro de Toxos Outos a súa herdade na vila de Pegariños por dez soldos.

B.- Tombo, f. 85r.

De Pegarinis.

Ad hoc scripta sunt, et cetera; vnde ego Fernandus Pelagii et uxor mea Adosinda et filiis et filiabus meis et omnis uox mea vobis abbate Pepelagio Sancti Justi una cum omni conuentu facio vobis textum scripture et karta uendicionis de hereditate mea propria quam hab<e>o in loco predicto in Pegarinos, discurrente fluu<i>o Umia, concurrente ad aulam ecclesie Sancti Thome de Oliames, quam ganaui per meum precium et kartulas ueridicas per medium cum Arias Muniz de seniores de Ante Altarium, et etiam ipsam porcionem de Martino Malac siue de auolencia quomodo de ganancia per ubi eam potueritis inuenire, et cetera; pro precio quod de uobis receperi, id est solidos X, et de precio, et cetera. Ita ut de odie die, et cetera. Siquis tamen, quod fieri non credimus, aliquis homo, et cetera, quisquis fuerit pariat uel pariamus illam hereditatem duplatam uel triplatam et insuper pariat solidos XXi; et hoc meum factum semper obtineat robore.

Facta carta uendicionis die tercio kalendas ianuarias, era Ia Ca LXLa IIIIa.

Ego iamdictus in hac karta manus nostras.

Q. p. f.: Petrus, ts. Pelagius, ts. Munius Arias, conf. Pelagius Fernandi, conf. Petrus Arias, conf. Petrus Muniz, conf.

Petrus, clericus, qui notuit. (Signum).