O abade Pelaio querélase contra don Velasco Fernandez, xa que este
usurpara unhas propiedades e uns homes que dependían de Celanova.
TC, fol. 114v.
In Era Milesima C XVI et quotum VIXº kalendas Augustas temporibus serenissimi principis domni Adefonsi Fredinandi filii.
Horta fuit intemptio inter Velasco Fernandi et abbam domni Pelai regens cathera Cellenovense cum fratribus suis. Ipse vero abbas querellavit se de Velasco Fernandiz ante iudex Rudericus Munioni qui et ipse est progenies et stirpe comitum et regum progenitum et vicarium ipsius regi. Adserebat abbas et fratribus suis per hereditates et homines de Cellenove quos usurpaverat ipse domnus Velascus, ipse vero dicebat ille quod suum est tenebat. Tunc iussit domnus Rudericus ut iurassent Ve fratres de monasterii quod in suos testamentos et legitimis scriptis obtinebant et ita iurarunt. Fuerunt ipsi iuratores prepositus Iegemondi, Pelagio Petriz, Pelagio Didaci, Didaco Alvariz et Alvaro Amikiz in monasterio sancti Vicentii de Arnogia circa Palaciolo, id est eclesie sancti Felici integra, villar de Karrapatas quantum in suo testamento resonat, hereditate de Pelagio Froilaz, in Cortegada et testamento que fecit domnus Sandinus, Ermi\a\rius et Martino Eroptiz de criacione et hereditates in ipsa terra, in sancto Felice de Garanelos ripa Limie hereditates que ibi tenebat et petebat, in Ruviales hereditate de domna Dulcina et Vª de Castro, et homines Cidi Viliulfiz et suas gentes, hereditate de Eglesiola integra, de Torvacaria usque in Lavandaria. Obinde ego Velasco Fernandiz et uxor mea domna Lupa cum filiis nostris confirmamus et protestamus ut alia baralia vel controversia ex nobis contra monasterium Cellenove exeat super ipsas hereditates et homines nec de nos nec de nostra auctoritate vel consilio, et si fecerimus quod absit quod magnifico resonat duplemus vel triplemus has villas et homines, et insuper qui ista terra imperaverit et vocem ecclesie pulsaverit in solidos D.
Ego Velasco Fernandiz et uxor mea domna Lupa et filiis nostris in hanc plactum agnitionis manus nostras roboramus.
Fernando Osoriz cfr. Fernando Eitaz cfr. Petro Velasquiz cfr. Froila Petriz cfr. Toda Velasquiz cfr. Pelagio Munniz cfr. Alvaro Fernandiz cfr. Petrus Petriz cfr. Gudesteus ts. Alvaro ts. Arias ts, et testes et aliorum multorum benenatorum qui ibi fuerunt.
SENIORINUS NOTUIT.