Alvaro véndelle ó bispo Rosendo e ó mosteiro de Celanova unha viña na villa de Morariola, suburbio civitatis Zamora.
TC, fol. 149v.
In Dei nomine. Ego Alvaro vobis domno Rudesindo episcopo et fratribus vestris de monasterio Cellanova. Placuit mihi sano animo ut venderem vobis vinea mea propria que plantavi manibus meis in villa quam dicunt Morariola suburbio civitatis Zamora. Et iacet ipsa vinea inter valla et carrale antiqua et de alia parte inter vallo et vestra vinea qui fuit de Amabor et accepimus pro ea de vos precio argenteos solidos III que nobis bene complacuit et de ipso precio apud vos nichil remansit, ita ut ab hodierno die et tempore ipsa vinea sit de iuri meo abrasa et in vestro iure et monasterii maneat perhenniter confirmata. Si quis sane quod fieri non credimus aliquis homo hanc scripturam firmitatis vobis infringere quiverit quod nos vobis illut vindicare vel auctorgare non valuerimus, tunc inferat vel inferamus pars nostra partique vestre ipsa vinea duplata vel quantum ad vos fuerit meliorata et vobis perpetim habitura.
Facta Kartula vendicionis in kalendas Decembris. Era DCCCCLXXXVIIII.
Alvaro in hanc kartula vendicionis manu mea (signum).
Qui presentes fuerunt: Aloitus. Daniel. Patres. Gaudio. Haceme. Teodulfo. Ranimiro. Vegito. Ormorigo. Fafila.