1231/07/25. Santiago de Compostela.
B.- Tombo, f. 192r.
Transcr.- SALVADO MARTÍNEZ, B.- “Tumbo de Toxosoutos...”, doc. n.º 43, pp.
214-215.
Carta de Pelagio Marino de hereditate de Argalo.
In nomine Domini. Notum sit omnibus quod ego Pelagius Iohannis Marinus et omnis uox mea grato animo et spontanea uoluntate do et dono monasterio Sancti Iusti de Tribulis Altis ad opus calphatorii ipsius monasterii illam hereditatem de Pinario de Argalo in filigresia Sancte Marie de Argalo quam ego emi de sorore mea domna Sancia Iohannis per cartam. Abhinc igitur in secula seculorum predictum monasterium integre habeat et pacifice possideat prenominatam hereditatem cum omnibus suis directuris ad eam pertinentibus per suos terminos et diuisiones antiquas ubicumque fuerint ita quod omne uelle uestrum de eis imperpetuum faciat.
Siquis contra hanc meam dacionem ad irrumpendum uenerit quisquis fuerit pectet predicto monasterio solidos CC LX fortis monete; carta et donatione, et cetera.
Facta carta VIIIo kalendas augusti sub era Ma CCa LXa VIIIIa.
Ego iamdictus in hac carta manus meas.
Q. p. f.: Didacus Sancii, canonicus compostellanus. Michael Arie, Garcia Ordonii, frater eius Didacus Diaz, Johannes Afonsi, Pelagius Nuniz, milites. Julianus Petri de Moneta Grandi.
Ego Martinus Iohannis, notarius concilii compostellani juratus, scripsi.