O abade Aloito fai unha relación das compras efectuadas, principalmente de terras de viñedo, en Bobadela.
TC, fols. 120v.- 121r.
In Dei nomine. Ego Gualamiro et uxor mea Placia una cum filiis nostris Felicia, Spintilo et Flamula, vobis domni Aloiti abbati salutem. Denique placuit enim nobis adque convenit bone pacis et voluntas sano animo integroque consilio nec suadentis articulo quod est fraudis ingenio sed spontanea nostra voluntas accessit ut faceremus vobis sicut et facimus cartulam vendicionis de hereditate nostra propria que habemus in villa vocitata Buvatella de hereditates que fuit de
Venario et de Susana medietate integra ubi illa potueritis invenire quod ibi abuimus de nostro comparato secundum in alias cartas priores resonat. Damus vobis ibidem parietes, terris, vineis, pomiferis, saltis, arbores fructuosas vel quantum ad prestitum hominis est in ipsa villa, de omnia quod dicimus medietate integra vobis concedimus ad perabendum, pro que accepimus de vos precio linteos in modios Ve, vino modios V, centeno modios II quartarios II, milio modios II quartarios II, que nobis et vobis et omni concilio bene complacuit. Item ego Guimiro et uxor mea Vergilli damus vobis nostra ratione in illa vinea de Sesmiro quantum ibi iuri nostro obtinuimus quod de ipso Sesmiro abuimus comparata pro iusto precio et accepimus de vos in precio linteo uno in modios II, centeno quartarios II, milio quartarios II, vino modio I, que nobis et vobis bene complacuit. Item ego Guimiro Argemiriz et uxor mea sic damus et concedimus vobis ad perabendum mea ratione in ipsa vinea qui fuit de Sesmiro quod ego abui comparatam de Maior et accepimus proinde precio milio modio I, centeno quartarios II, vino modio I [puzal] II, que nobis bene complacuit. Item ego Potenzo et uxor mea Goto et filiis nostris damus vobis uno quinione de vinea qui iacet ad casa de tio Domno, de ipso quinione medietate vobis concedimus qui iam aliam medietate vestra est et accepimus de vos proinde precio centeno modio I, milio modio I, vino modio I que nobis bene complacuit. Item ego Vi\ma\ra et uxor mea Leovegodo et filiis nostris sic vendimus vobis uno petazo de vinea qui iacet iuxta domo de Onorigo levat se de illo ameneto et feret in succu de vinea de vinea de domno Revelio et inde in illa carraria in ipso petazo ab integro vobis vendimus pro que accepimus de \vos\ in precio linteo uno in quartarios X, centeno modio I, milio quartarios II, vino modio I, que nobis bene complacuit. Et ego Amico et uxor mea Berina et filiis nostris damus vobis ibidem in ipsa villa Buvatella duos quiniones de vinea qui iacent in loco predicto in vineas que fuerunt de patre nostro Seniorino et de avio nostro Iuliano, ipsos ambos quiniones ab integro vobis concedimus pro que accepimus de vos in precio centeno quartarios III, milio modio I quartario I, vino modios II, linteo I in modios II, que nobis bene complacuit. Item ego Gundulfo et uxor mea et filiis nostris damus vobis una larea de vinea qui iacet iuxta illa vestra sub ripa qui est sub illa eclesia et alia larea de vinea qui iacet in illo concluso qui est sub villare et est ipso petazo de vinea de passos X in longo et amplo X omnia ab integro vobis vendimus pro que accepimus de vos in precio centeno quartarios II, milio quartarios IIII, vino modios IIII, bove Iº in modios VI que nobis bene complacuit. Item ego Keia una cum filiis nostris Scemoso et Guisenda sic damus et concedimus vobis ad perhabendum una larea de vinea qui iacet iuxta illa vestra in illo casare de Donello et accepimus de vos in precio centeno quartarios II, milio quartarios III, vino modio I, que nobis bene complacuit. Item ego Fredenando et uxor mea Placia et filiis nostris damus vobis duas lareas de vinea qui iacent in illo casare de Donello illa una larea ab integro et de illa alia medietate qui iam alia medietate vestra est et accepimus de vos in precio proinde centeno modios II et II quartarios, milio modios et II quartarios, vino omnis II que nobis et vobis et omni concilio bene complacuit. Et ego Froia do et firmiter vobis concedo ad perabendum hereditate mea propria que habui de aviorum et parentum meorum in villa Buvatella concedimus vobis ibidem vineis, pomiferis, saltis, arbores fructuosas vel infructuosas // terras, pratis, pascuis, paludibus, exitus montium, accesu vel regressu, aquis aquarum, conversus aductibus et prestationibus suis vel quantum ad prestitum hominis est, in ipsa villa medietate integra vobis inde concedimus ad peragendum ubi illa potueritis invenire quantum me ibidem competet inter germanos et heredes et accepimus de vos proinde in precio centeno modio I, milio quartarios VI, vino modios III, savia in modios III et quartarios II que nobis et vobis bene complacuit. Item et ego Ermesendo do vobis illo petazo de illa vinea qui iacet circa pumare domno Astredo quomodo concluso de vallato et inde per succu de Potenzo et de alia parte feret in testa de illa vestra vinea qui fuit de Guimiro et accepi de vos in precio centeno modio I, milio modio I, vino modio I que nobis bene complacuit. Et ego Sunilla et uxor mea Susanna et filiis nostris damus et firmiter vobis concedimus una larea de vinea qui iacet iuxta domo de tia Vesilli levat se de illa casa que feret in illo campo et vadit per succu de Fredenando et plegat ad alio vestro succu; ipsa vinea ab integro vobis concedimus pro que accepimus de vos in precio centeno modio I, milio modio II, vino modio II que nobis bene complacuit. Et ego Vestrilli do et vendo et firmiter vobis concedo ad perabendum IIIIª de illa vinea que abeo cum Revelio Gundisalviz qui iacet in illo concluso sub illo ameneto ipsa IIIIª ab integro vobis concedimus pro quo accepi de vos in precio centeno modio I, milio modio I, vino modios II, que mihi bene complacuit. Item ego Revelio Gundisalviz et uxor mea Gelvira et filia nostra placuit nobis et spontanea nostra voluntate accessit et damus vobis ad perabendum medietate de illa vinea qui iacet sub illo ameneto in illo concluso pro quo accepimus de vos in precio centeno modios II, milio modios IIIIor, vino modios IIIIor, Iº porco in modios III. Illa alia medietate contramutavimus vobis ea et est vestra ab integro et accepi ego de vos alias vineas pro ipsa medietate ad casa de tia Vestrilli et ad casa de Onorigo per metita ut stet ipsa contramutationem una pro alia et obtineatis vos ipsa vinea ab integro iuri quieto sana et absque alio erede et ego similiter faciam istas quod desuper resonant quod mihi datis et coram testibus adsignastis. Homnia istas hereditas quod de sursum resonant quod vobis damus et vendimus propria et spontanea nostra voluntas et absque ulla opressione ut habeatis et po\s\sideatis iuri vestro inrevocabiliter ad perabendum et perpetim possidendum ut quod exinde facere vel iudicare volueritis liberam a Domino et vobis abeatis licentiam ita ut ab hodierno die et deinceps maneat omnia de iuri nostro abrasa et iuri vel dominio vestro sint traditas adque confirmatas. Si quis tamen quod fieri non credimus ut aliquis homo contra hunc factum nostrum ad inrumpendum venerit vel venerimus tam nos tam de propinquis nostris, neptis vel consanguineis seu extraneis vel quacumque potestas quisquis ille fuerit tunc pactet vel pariet vobis ipsas hereditas dupladas vel tripladas vel quantum ad vos fuerint melioratas et post partem iudicis aliud tantum et hanc cartulam in cunctis plenam obtineat firmitatis roborem.
Facta cartula vendicionis VIIIº idus Iulii. Era Milesima L I.
Nos supra nominatos in hanc cartulam vendicionis quam fieri elegimus et relegendo cognovimus, manus proprias roborem iniecimus et nusquam invellere permittimus (signum).
Qui presentes fuerunt:
(1ª columna:) Vimaredo ts.- Potenzo ts.- Fredenando ts.
(2ª columna:) Lecenio ts.- Ermesendo ts.- Constantii ts.- Toderedo ts.
(3ª columna:) Menenendo ts.- Bononomiz ts.- Rudesindo ts.- Argemiro ts.-
(4ª columna:) Donon ts.- Magister Dateo ts.