B.- Tombo, ff. 80v-81r.
Transcr.- SALVADO MARTÍNEZ, B.- “Tumbo de Toxosoutos...”, doc. n.º 34, p. 205.
De Deyr.
Deus qui est fortis ymago omnium bonorum ab omnibus qui christiano nomine censentur, et cetera. Hinc est quod ego Gudesindus Nunonis cognomento Caualo qui transacte uel etatis iuuentutis excessus, et cetera. \Monasterio Sancti Justi de Togis Octis/ offero itaque et concedo et hoc testamentum facio de medietate omnis illius hereditatis quam ganaui cum uxore mea Trudili Muniz, et medietatem similiter de omni hereditate quam ipsa mea uxor habuit de sua auolencia pro alia mea hereditate quam ego ganaui et dedi medietatem ipsi mee uxori; et fecimus pactum et placitum inter nos in solidos D ut omnis nostras hereditates tam ipsa uxor mea quam uox sua quam monasterium diuidat per medium sicut in nostris placitis resonat. Et hec est noticia ipsarum hereditatum. De casale de Aimiu et de uiro eius Uimara Fromariquici et de Deir de Iusano VIIIa integra et illam quamPetrus Adefonsi uendidit per suam kartulam, et illa VIIIa integra fuit Adefonsi Ordonici, et alia media VIIIa fuit Pelagii Ruderici. Nam pro ista VIIIa uendidi aliam meam hereditatem quam habebam in Ueranes de Iusano, et istam VIIIam et mediam diuisi ego per // per medium cum uxore mea pro illa quam mecum diuisit mediam de sua auolencia. Et de illa VIIIa media ganaui sextam partem de Cresconio Erici et de uxore sua Geluira Cresconici et dedi per illum precium qui mihi dederunt pro illa mea hereditate de Bertamiraes. Et de quarta integra de ipsa villa duas quintas integras quas ego cum uxore mea ganaui, et cetera.
Set si aliquando aliquis ex eorum progenie hanc hereditatem, et cetera.