GMH/ÍNDICE A-Z

383
1003/ 06 / 11
Tructa véndenlle ó confeso Gundulfo unha terra no territorio de Rabal.
TC, fol. 142r.
In Dei nomine. Ego Tructa vobis Gundulfo confesso salutem. Anuit enim mihi propria et spontanea mea volumtas ut facerem vobis testum scripture vendicionis sicut et facio de terra mea propria qua obtineo de successione parentorum meorum sive et de comparata serente semine de centeno quartarios duos, et est ipsa terra territorio Ravanale super castro Pelosino in vertente ad aquas quas nunccupant Arnogia, et est ipsa terra super Fonte Maior et de alia parte per viam de Arioi et de alia parte dividit cum domnigo; et accepimus de vos precio in bibere et cibaria in duos modios. Vos nobis de manu dedistis et nos accepimus, et de ipso apud vos nichil remansit indebito, ita ut ab hodierno die et deinceps sit ipsa terra de iuri nostro abrasa et in iure vel dominio vestro maneat confirmata liberam a domino accipiatis potestatem faciendi exinde quicquic animus vestrus adeserit. Si quis ex inde aliqua calumnia fecerit in ipsa terra exierit quod ego Tructa de posteritati mee pro ad iudicio vindicare non valuero, tunc inferat pars mea partique vestre tunc pariem vel pariet hoc de quo agitur in duplo et vobis perpetim habiturum vel quantum ad vobis fuerit meliorata.

Notus die IIIº idus Iunii. Era M XL prima.

Tructa manu mea robore indidi (signum).

Gabino Aquiragiz ts.; Suario ts.; Sendino ts.; Vimara Raianiz ts.; Gendino ts.; Vimara Sisvertiz ts.; Mondino conversus ts.; Ranosindo ts.; Gemondo ts.; Bellon ts.;

Seniorino confessus notuit.