GMH/ÍNDICE A-Z

66
1085/ 08 / 10

Suario Arias e a súa muller dóalle ó mosteiro de Celanova as súas propiedades en San Salvador de Armariz.

TC, fols. 26r. - 26v.

In nomine sancte et individue Trinitatis qui est sanctitas Patris et Filii et Spiritu Sancti Trinitas indivisa que numquam erit finienda per cuncta evum in eterna secula. Ecce nos exigui famuli tui Suario Arias et coniuge mee Adosinda in Domino Deo eternam salute, amen. Ideo Domine de quo tu nobis dare dignatus est, cum devotione prompta et mente devota, offerimus ad domum Domini sancti Salvatoris monasterii Cellenove et tibi patri Pelagio abbati et fratribus vestris ibidem commorantes pro animabus nostris. Ob hoc placuit nobis ut faceremus scripture firmitatis sicut et facimus de villas nostras proprias que iacent in territorio Limie, vocabulo eclesie sancto Salvatore de Armarizi, non longe a monasterio sancta Marina de Aguas Sanctas, discurrente rivulo Arnogia, id sunt, hereditas de castro de Armariz exinde IIIIª quam comparavi de Geloira Iohannis et de suo filio Gundisalvo Citiz pro pretio legitimo quod illis complacuit, et adicimus aias here / ditates de avolengo, id sunt kasare qui iacet super casa de Gumesindo, hereditatem que fuit de Visclamundus, et iacet iuxta aulam sacti Salvatoris, hereditatem de Asiulfu Menendiz que iacet in Sauto, et est inde media de Nunelli, hereditatem de Fauta quam comparavit Arias Arnulfiz de ipso Favita, hereditatem de Sonamiro exinde IIIIª quam sic comparavit ipse Arias de ille. Omnes has villas concedimus ad domum suprataxatum medietatem integram exceptis illa IIIIª de Castro et illa alia IIIIª de Sonamiro quas damus integras cum omnibus prestationibus suis ad monasterio vel ad fratribus qui in servitio Dei permanserint inlibata atque confirmata permaneant sancto, ut abeant inde servi Dei in ipso loco temporale subsidium et nos ante Deum premium inconvulsum. Si quis sane, quod fieri minime opportet non credimus, ut aliquis homo contra hoc factum nostrum ad irrumpendum venerit propinquis aut extraneis quisquis ille fuerit, sit excomunicatus et cum Iuda Domini proditore lugeat penas inferni, ratione tamen servata ut teneamus nos illas hereditates in vita nostra, post obitum vero nostrum tornent se ipsas hereditates ad monasterium pacatas et intemeratas. Et si nos in aliquo tempore quod absit penituerimus ut ipsas villas a monasterio sancto abstrahere voluerimus vel inmodice, ut duplemus eas sine ulla contemptione pacatas, et post parte qui illam terram imperaverit solidos C.

Facta series testamenti die IIII idus Augustas. Era M C XXIII.

Ego Suario et Adosinda in hoc testamentum quod animo decrevimus manus nostras roboravimus.

Tempore serenissimi Adefonsi principis in anno quando presit Tholetum a sarracenis.

Adefonsus Auriense sedis episcopo cfr. Fernando Osoriz cfr. Frater eius Menendus cfr. Eirigus presbiter cfr. Petrus presbiter cfr. Pelagius presbiter cfr. Didacus presbiter cfr. Martinus diaconus cfr. Emilianus presbiter cfr.

Qui presentes fuerunt: Guttiherre ts. Gundesindo ts. Guttiherre ts. Salvatus ts. Iemondo ts.

Gemodus qui notuit.