GMH/ÍNDICE A-Z

1
1289, novembro, 26

foro

O cabido afóralle a Pedro Iáñez, clérigo de Espiñoso, a herdade de Faramontaos, salvo o dereito de padroado da igrexa, por terza, 10 capóns, un cuarteiro de trigo, dous puzais de viño e 10 soldos por loitosa.

 

ACOu, Escrituras XIII, 11

(ed. M. B. Vaquero Díaz / F. J. Pérez Rodríguez, Colección documental del archivo de la Catedral de Ourense, II, 505-507, doc. 662)

 

In nomine domini amen. Notum sit omnibus presentibus et futuris per hoc scriptum perpetuo valiturum quod magister Petrus decanus et capitulum auriense dant et concedunt Petro Iohanis clerico de Spinoso totam hereditatem quam habent in Feramontanis et in suis terminis ad montem et ad fontem cum omnibus juribus, directuris et pertinenciis suis excepto iure patronatus ipsius ecclesie et exceptis aliis hereditatibus que iam aliis hominibus ad forum per capitulum sunt concesse. Dant inquam ei et concedunt dictam hereditatem hoc modo quod ipse et omnis vox eius habeat eam perpetuo et usque ad quinque annos plantet de vinea totum quicquid cultum est quod aptum fuerit ad plantandum, excepta senara veteri, aliam vero hereditatem incultam reducet ad culturam usque ad ve annos et ex tunc plantabit eam de vinea usque ad alios tres annos, ita quod ex nunc usque ad octo annos completos totum sit plantatum de vinea tam cultum quam incultum, excepta senara veteri quam si alii vicini prope ipsam non plantaverint non in ipso termino non plantabit, et excolat et paret bene ipsam hereditatem ita quod non deficiat per culturam, et det quolibet anno capitulo vel alii qui dictum locum ab eis tenuerit terciam partem totius fructus qui ex dicta hereditate provenerit per ministrum suum cui debet providere in cibo et potu dum fructus collegerit, panem videlicet in area et vinum in torculari, exceptis fructibus arborum qui ibi modo sunt de quibus nichil dabit, pro quibus et pro aliis directuris dabit decem capones bonos et unum quartarium de tritico per talegam veteran que currebat in Allierico de tribus çeraminis et medio in festo Sancti Martini et duo puçalia vini in dicto festo ab istis quatuor annis in antea perpetuo annuatin, dabit etiam pro luctuosa x solidos bone monete, de duabus ante domibus que ibi modo sunt vel de aliis siquis ibi fecerit debet capitulum recipere miliorem ad fructus istius hereditatis conservandos, et ad mortem dicti Petri Iohanis predicta hereditas remaneat duabus personis et nunquam in plures dividatur et sic perpetuo observetur. Si vero dictam hereditatem vendere vel obligare voluerit primo capitulo vel alicui de capitulo vendat seu obliget pro iusto precio, qui si eam emere vel obligatam recipere noluerint, vendat eam tunc tali persone que teneatur capitulo ad omnia ad que ipse et vox eius ex predicta tenetur pactione, dum modo non sit miles nec religiosa persona nec servus vel maiordomus alienus potentis viri. Item non liceat ei nec successoribus suis super dicta hereditate contra capitulum alicuius defensionem vel dominium invocare nec anniversarium super ea vel parte eius ponere vel legare nisi capitulo auriensi. Et si inter ipsum Petrum Iohanis vel vocem eius et capitulum super ipsa hereditate aliqua questio mota fuerit ex necesitate duo de capitulo eligantur, quorum judicio vel composicione omni appellatione remota, suscitata questio terminetur. Et si per impotenciam vel negligenciam cultura dicte hereditatis omissa fuerit vel aliquid ex hiis que superius sunt comprehensa non fuerit observatum seu usque ad dictos terminos predicta hereditas de vinea plantata non fuerit, capitulum auctoritate propria recipiat ipsam hereditatem secundum quod eam invenerit, et insuper debet ipse Petrus Iohanis solvere quingentos morabitinos de pena si aliquid remanserit ultra dictos terminos ad plantandum, ad quam penam solvendam si in illam inciderit, dedit fideiussores Rodericum Aprilis et Fernandum Aprilis cives aurienses presentes et omnia bona sua ad hanc fideiussionem obligantes.

            Facta carta Aurie, viº kalendas decenbris, era mª cccª xxª viiª, regnante in Legione et Castella rege domino Sancio, episcopo in Auria domino Petro, prefecto in Gallecia domino Johane Alfonsi.

 

Qui presentes

 

[1ª columna]

                                    magister Petrus decanus

                                    Petrus Ordonii cantor

                                    Rodericus Roderici

                                    Rugerius Gunsalvi                               testes

                                    et Petrus Golvanus archidiaconi

                                    Martinus Petri magisterscolarum

                                    Martinus Aprilis thesaurarius

 

            [2ª columna]

                                    Johanes Iohanis

Domenicus Iohanis

Petrus Roderici

                                    Vivianus Petri                                     testes

Fernandus Petri, Petrus Velasci

et Petrus Velasci, Johanes Pinaria

Rodericus Petri et Petrus Reymundi

canonici aurienses

 

            Ego Michael Iohanis canonicus auriensis eiusdemque civitatis cancellarius interfui et scripsi signumque meum apposui in testimonium veritatis.