GMH/ÍNDICE A-Z

86
1309, agosto, 22
O bispo de Lugo estima que o casal e parte do couto e igrexa de Alvay pertencen ao Cabido, por terllo deixado a este, tras o seu falecemento, o arcediago don Rodrigo.
MADRID, AHN, Cód. 1042 B, fol. 51r.

Noverint universi quod ego frater Iohannis, miseratione divina lucensis episcopus, promitimus et concedimus qui \si/ nos in veritate invenerimus que casale d'Alvay, quod fuit archidiaconi donni Roderici, et partem cauti et ecclesie eiusdem loci quam ibi lucensis ecclesia habet vel habere debet ex parte archidiaconi emorati, sunt vel esse debent nostri lucensis capituli quod nos deliberemus et dimetamus ista omnia sive contradictione aliqua capitulo supradicto. Et ne hoc valeat in dubium revocari, rogavimus Franciscum Lupi, publicum lucensis notarium, ut de promissis publicum confficeret instrumentum.

Actum in hospicio dicti donni episcopi, XIº kalendas septembris, era Mª CCCª XLVIIª.

Presentibus: donnis Martinis Iohannis de Neyra, et Magistro Alffonso de Deçon archidiaconus lucensis, donno Iohanne Iohannis thesaurario, donno Petro Didaci canonicus lucensis et alii de capitulo ; et Fernando Iohannis de Neyra, Fernando Arie de Parrega, Velasco Petri de Baamonde, Sugerio Froyee de Martinez militibus, Lupo Roderici de Ulloa, et Gomecio Sandineiro armigeris, et aliis pluribus.

Et ego Franciscus Lupi, notarius suprascriptus, promisis interfui et de mandato dicti donni episcopi scripsi et signum meum aposui in testimonium veritatis.

SIGNO