GMH/ÍNDICE A-Z

231
943/ 06 / 01
O presbítero Desterigo fai unha carta de incomuniación a favor de Sabila, pola que lle entrega a igrexa de Santa Comba de Gargantós que fora fundada por el mesmo.
TC, fols. 83v. - 84r.
Christus. In Dei nomine. Ego Desterigus presbiter tibi Sabila. Placuit mihi atque convenit nullius quogentis imperio neque suadentis articulo sed propria mihi accessit voluntas ut facerem tibi [sancit] et feci scripturam incommuniationis de eclesia mea propria quam abeo fundatam manibus meis in hereditate avii, vel patrum eorum nominibus avius meis Desterigus et avia mea Datina, necnon et pater meus Gulderes. Et erat ipsa eclesia in villa quam dicunt Gargantones vocabulo Sancta Columba. Ipsa eclesia cum omnia sua prestantia medietate de ipsa eclesia incommunio tibi. Ita ut de odie die et tempore sit ipsa eclesia vel ipsa hereditas de meo iure abrasa et in tuo iure sit tradita atque confirmata. Si quis tamen, quod fieri non credimus, aliquis homo contra hanc scripturam an ego an quislibet homo hoc meum factum ad irrumpendum venerit, tunc abeas potestatem prehendere de me de quo agitur duplatum, et tibi perpetim abiturum.

Facta karta communiationis ipsas kalendas Iunias. Era D CCCC LXXX I.

Desterigus presbiter in hanc // kartulam confirmationis a me facta manu mea (signum) feci.

Kendulfus presbiter ts. Maior Menendiz ts. Iuliano ts. Ermorfo ts. Sambati ts. Regaulfo ts. Arialfo ts.