GMH/ÍNDICE A-Z

375
1163/05/09.

Paio Páez véndelle ó mosteiro de Toxos Outos a herdade que ten na freguesía de Sta. María de Cornanda por dúas marcas de prata.

B.- Tombo, f. 113v.

Carta de Pelagio Petri de Cornanda de hereditate sua de Cornanda.

In Dei nomine. Ego Pelagius Pelagii et omnis uox mea vobis domno Arie, abbati Sancti Justi, et ceteris fratribus eiusdem monasterii, in Domino eterno, salutem. Placuit mihi et mea est uoluntas ut faciam uobis iamdictis kartam uendicionis sicut et facio de hereditate mea propria quam habeo in territorio Cornanda sub monte Luania discurrente fluuio de Molinis concurrente ad ecclesiam Sancte Marie de Cornanda. Dono uobis atque concedo omnem meam hereditatem quam habeo de matre mea Tota Munici in prefato valle quantam habuit ibi auia mea aona domina Guncinia siue de auolencia quomodo et de ganantia de illo fluuio de Mulinis usque ad fluuium Tamaris per suos terminos antiquos per ubi eam potueritis inuenire cum omnibus suis directuris intus et foris, pro qua accipio de uobis precium duo marcas puri argenti quod mihi et uobis bene complacuit, et de precio apud uos nichil remansit indebito. Habeatis eam et faciatis de illa quod uestre placuerit uoluntati. Sed si ego uel aliquis ex parte mea contra hanc uenerit scripturam pariat uobis ipsam hereditatem duplatam et insuper IIIIor marchas puri argenti; uobis ipsam hereditatem semper habeatis.

Facta carta vendicionis era Ia CCa Ia et quotum VIIo idus madii.

Ego Pelagius in hac karta manus meas.

Q. p. f.: Petrus, ts. Pelagius, ts. Arias, ts. Martinus Banba, conf. Ordonius, presbiter, conf. Ordonius Didaci, conf.

Munio, presbiter, notuit et conf.