GMH/ÍNDICE A-Z

5
1220, abril, 10, Bacoi

Foro do Burgo

Fonte: González, J., Alfonso IX. Consejo Superior de Investigaciones Científicas. Instituto Jerónimo Zurita, Madrid, 1944. Tomo II, doc. nº. 399, pp. 511-512.

In Dei nomine, amen. Notum sit omnibus presentem paginam inspecturis quod ego Alffonsus, Dei gratia Rex Legionis et Gallecie, do et concedo totis qui in populatione de Burco uenerint populare forum de Benauento; et qui eis forum istud irrumpere tentauerit, siue sit de mea parte siue de extranea, iram Dei omnipotentis et regiam indignationem incurrat, et quantum eis prendiderit duplicatum reddat, et insuper regie parti centum morabetinos in penam persoluat. Concedo etiam ei alfoz quod eis Martinus episcopus Mindoniensis dat et hereditates. Dat autem idem episcopus predicti loci populatoribus quantum habet in termino de Ourio pro alfoz, exceptis ecclesiis cum suis hereditatibus. Debent autem esse populatores numero DCCC, et secundum quod de numero isto deffuerint debet de hereditatibus episcopo remanere. Dat etiam eis totas hereditates et celaria sua de Ourio pro hereditate.

Datum in Bacoy, X die Aprilis, era M CC LV III.