51
1229/04/18.
Os homes do couto de Paredes elixen, ante as demandas
do mosteiro de Toxos Outos, seis homes fieis que establezan o que os de
Paredes deben pagarlle ó cenobio. Estes seis homes dispoñen o que se
debe pagar no couto.
De Paredes.
Notum sit omnibus presentem paginam inspecturis quod nos homines de Paredes et de Portozelo et de Gandera et de ipso cauto de Paredes vobis Johanni Tudini, monasterii Sancti Iusti abbati, facimus scriptum inter nos et uos super quibusdam questionibus et domandationibus que a parte uestra nobis demandate fuerunt, scilicet super directuris et foribus ipsius cauti quomodo sint firma et stabilia sicut antiquitus fuerunt \firma/ inter nos et antecessores nostros; et super his questionibus et demandationibus elegimus sex homines bonos de cauto nostro qui super sacra sancta euangelia iurauerunt qui totam rey ueritatem dixissent de foribus et directuris que dare debebant monasterio Sancti Justi et specialiter ad omnia ista tenentur, uidelicet homines isti qui iurati fuerunt: Petrus Gordus, Petrus Nuniz, Pelagius, Johannes Martini de Paredes, Johannes Pelaez da Gandara, Johannes Suarez de Portozelo, qui per iuramentum iussi sunt dare monasterio sextam partem tocius laboris de pane et de vino et de sale et de lecuminibus, et si aliquis extra uillam habitauerit et in ipsa uilla aliquam habuerit hereditatem et per se siue per alium eam excoluerit tenetur monasterio sextam partem dare cuiuslibet etatis aut dignitatis sit. Omnes coniugati tenentur dare annuatim abbati singulas fogazas bonas cum uino et singulas teeygas de ceuada in mense januarii; in Pasca singulas mundas cun Ve ouis; in maio IIIIor varas de bragal et singulas fogazas; in Nathale Domini singulas coroçiis aut singulas gallinas si porcos non habuerint. Quicumque de nouo domum habitauerit primo anno dabit medietatem omnium supradictorum forum; decetero tenetur dare sicut et ceteri. Pro homicidio XXi morabitinos, pro luctuosa II morabitinos, pro rauso unum morabitinum, pro stercore in ore alterius misso I morabitinum, pro uulnere in homine facto cum gladio, cultello uel lancea uel alio ferro nudo que cum mecha curabitur I morabitinum, pro sanguine ab alico super occulos extracto Im bragal de IIIIor uaras; si aliquis extra cautum uocem fecerit quicquid pectauerit pro ea medietate maiordomo monasterii soluere tenetur; pro qualibet percussura in homine facta I solidum; si aliquis deshonestauerit de furto uel adulterio et expressent causam uel noster hominis uel mulieres pectabit unum morabitinum. Quicumque in ipsa uilla fecerit furtum tam homo quam mulier vnum morabitinum pectabit et in torculari usque ad terciam uicem tantum uue extorquetur. Maiordomus eiusdem ville debet dare abbati duas collectas in anno quadam uidelicet de duabus diebus et quamdiu moram fecerit in villa ministret ei vinum et pulmentum et hominibus suis sufficienter // et habeat duas fogazas cum aliis minoribus videlicet pauperibus et alias quas abbas stando non expenderit. Tenentur etiam dare homines de Paredes annuatim singulas taleygas de ceuada, et si homines de cauto uoluerint morari domos uel laborare hereditatem uel saynas, abbas debet eas filiare. Siquis ex parte nostra uel uestra contra scriptum uenerit pariat penam CC morabitinos.
Acta sunt hec XIIIIº kalendas maii sub era M CC LXª VIIª.
Q. p. f.: Johannes Tudini. Johannes Gunsalui, cantor. Johannes Gunsalui, monachus. Petrus Arie, laycus. Pelagius Aluiti, laycus. Johannes de Taliar, laycus.
Munio Suarii qui notuit in cuius manibus fuit roboratum.