1201/—/—.
Testamentum de Maria Froyle dicta Boyroa de hereditate de Ouzonio.
Era Ia CCa XXXa VIIIIa et quotum. Ego Maria Froyle dicta Boyroa, posita in graui infirmitate, plena de meo sensu, ordino quomodo omnia mea remaneant. In primis mando corpus meum sepelire in monasterio Sancti Justi, et mando totam meam hereditatem de auolencia et de ganantia in villa Oozonio et aliam hereditatem de Maria Petri Carragota quam mihi mandauit ipsa mea congermana quia gubernaui illam, et cetera, et est ista hereditas quarta integra de ipsa hereditate que fuit de Martino Eifiz. Et mando etiam vna octaua integra de ipsa quam mihi mandauit mea congermana Marina Ciaua. Et mando istas hereditates marito meo Petro Boyroa tali pacto ut teneat illas in uita sua et ad mortem suam relinquat illas pro anima mea et sua ad monasterium de Sancto Justo. Et si aliquis uenerit contra istam meam mandacionem et eam infringere uoluerit sit maledictus et insuper pariat solidos C, et cetera.
Q. p. f.: Didacus Pelagii, presbiter, ts. Sanio Ordonit, diaconus, ts. Petrus Arteyrus, ts. Arias Petri, ts. Didacus Boyroa, ts. Petrus Gissa, ts.
Mauram, presbiter, magister eius, qui notuit et conf.