TC, fol. 184v.
DE MONTE LONGO.
Salvatori Deo ac redemtori meo Domino Ihesu Christo et sanctorum apostolorum eius, in cuius onore constructa est aula vel monasterium in finibus Gallecie territorio Buvalo, vocabulo Cellenove. Ego exiguus hac pusillus servus servorum Dei Pelagius, prolis Odini et Lupa cum sim peccatorum meorum mole depressus annuit mihi volumtas ut propter remedium anime mee donarem atque concederem ad suprataxatum locum vel ad domnum meum Pelagium abbatem, vel ad servis Christi in eodem loco habitantes qui in vita sancta perseveraverint, villas meas proprias quas habeo de avorum et parentorum nostrorum, id sunt: in terra de Vanate in loco predicto quod dicunt Monte Longo villas duas integras, villa de Rekeixi integra, in Villela duas integras. In ripa Grou de villa quod dicunt Savariz IIIª ad radice de Asperello de villa quod dicunt Gallez quarta. In territorio de villa Ferrarios qui fuit de Kagitiz et Menindo Kagitiz IIIª. Ipsa villa de Ferrarios que dicuntur iam testavimus illa mea mater domna Lupa sicut in suo testamento resonat nisi si kasa contingerit ad huc ipsas villas veniant ad particione que Deus non mandet ipsa mea tercia vadat cum illas proad monasterio. In sancto Martino de Araugio de villa que dicunt Principi tercia quia sic venerit mihi in portione inter meos germanos vel heredes, et adhuc mea ratione ubi ea ratione potueritis invenire ab integro, vobis do atque concedo ad ipsum locum sanctum quod superius diximus ubi corpus meum umare cupio, et ad ipse domnus meis Pelagius abba in cuius manus me ego pono cum mea hereditate. Ita ut habeant inde servis Dei temporale lucrum, et ego ante Deum premium inconvulsum. Si quis tamen, quod fieri minime credimus, ut aliquis homo propinqus vel extraneus contra hunc factum nostrum ad inrumpendum venerit vel venerimus, quisquis ille fuerit, sit excommunicatus et a fide catolica separatus, et cum Iuda Domini proditore pari pena suscipiat, et pro temporali damno pariet tantum et aliut tantum quantum infringere conaverit, et ad parte iudicis tres auri libras binas persolvat, et hunc factum nostrum in cunctis diebus obtineat firmitatis roborem.
Facta scriptura testamenti XII kalendas Aprilis. Era C XV.
Ego Pelagio Odiniz in hanc series testamenti manu mea roboravi (signum).
Qui presentes fuerunt: Iohanne ts. Sandino ts. Pelagio ts.
Seniorinus notuit.