In nomine sancte et individue Trinitatis qui est Pater et Filius et Spiritu Sancti, in cuius honore monasterium Cellenove constructum esse dinoscitur. Nos exigui ac pusilli servi servorum Dei, Nunno Eriz et uxor mea Urraka in Domino Deo eternam salutem. Cum recordatione peccatorum nostrorum et mole depressi, et amore vite celestis, damus et offerimus pro remedio animarum nostrarum ad hunc locum suprataxatum, et vobis patri spiritalis abbati domno Petro cui honore est cathedram presides, et vitam monachorum regimine tenes, monasterium quod inquiunt Veiga, meam portionem integram de sexta tertia cum adiuntionibus suis. Id sunt medietatem de eclesie sancte Marie de Ferlas et ibi // in ipsa villa tres hereditates. Et habent iacentiam inter Buvatella et Ravinam, discurrente rivulo Arnogia, in Togiosa que inter Cirones et monte Ferriolo duas, una que fuit de parentibus meis, alia de comparato vel de ganantia per suis locis et terminis prioribus. Has hereditates supra memoratas integras et intemeratas post partem monasterii permaneant, ut habeant inde servi Dei temporale subsidium, et nos ante Deum premium sempiternum. Si quis tamem, quod fieri minime credimus, aliquis homo propinquus aut extraneus, hoc testamentum infringere temptaverit sit anathematus, et cum Iuda Domini proditore lugeat penas inferni inferiori, et insuper pariet post partem huius monasterii solidos duo mille. Et hec series testamenti in cunctis diebus plenam obtineat roborem firmitatis.
Factum testamentum VIIIIº kalendas Decembris. Era M C XL III.
Ego Nunnu Eriz et Urraka Suariz in hanc scriptura testamenti manus nostras roboravimus (signum).
Adicimus etiam in Luz\r\io meam hereditatem de media IIIª. In Gelmiri meam portionem sic IIIª, Ventosello sic Sancta Marta, sic ad illo pereiro cum illos de sic IIIª. In Cabanas super sancta Eolalia sic adiuntiones de barrio. Hic in Togiosa sic IIIª, mortuorum de Togiosa de media sic IIIª.
Prioris domnus Gundesindus cfr. Iohanne presbiter cfr. Petrus presbiter cfr. Gundisalvus diaconus cfr. Pelagius diaconus cfr.
Pro testes: Pelagio. Didaco. Petro.
Muninus notuit et cfr.