GMH/ÍNDICE A-Z

155
1149/ 01 / 06
Concordia entre o bispo Martiño de Ourense e o abade Pelaio de Celanova, na presencia do primado toletano. Acórdanse entre outras cuestións que as rendas eclesiásticas das igrexas do couto celanovés, a excepción dunha delas, sexan do mosteiro.
TC, fol. 55v.

Ed. por SERRANO Y SANZ, M., Documentos II, op. cit., doc. XXIII, pp. 45-46 y DACO, op. cit., pp. 35-36.

CHRISTUS. IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE Trinitatis Patris scilicet ac Filii et Spiritus Sancti amen. Hoc est pactum et convenientia facta inter dompnum Martinum Auriensem episcopum et dompnum Pelagium Cellenove abbatem apud Toletum in presentia dompni R. Toletani archiepiscopi et hispaniarum primatis cui iniunctum erat a dompno Eugenio Papa tertio ut querimoniam eorum audiret et canonico iudicio terminaret. Placuit siquidem eis amicabili compositione ut pax inter eos ab integro reformaretur, et perhennis concordia inter eos eorumque successores rata illibataque permaneret. Ita videlicet quod dompnus Pelagius1 Cellenove abbas et eius successores dompno Martino2 Auriense episcopo eiusque successoribus honorem et reverentiam ut proprio episcopo exibeat et cum ad eius monasterium venerit honorifice suscipiat et diligenter tractet. Preterea omnium eclesiarum reditus que infra cautum monasterii Cellenove continentur et illarum quattuor scilicet sancti Petri de Vaadi, sancti Mametis et sancti Genesii de Grou, et sancti Salvatoris de Interimii, monasterium Cellenove semper in pace possideat, exceptis illis eclesiis que sunt de Cellanova que iuris episcopi noscuntur esse. Quando vero dompnus abbas aliquem clericum in archipresbiterum preponere voluerit assensu et consilio Auriensis episcopi faciat. Dompnus vero Martinus episcopus dompnum Pelagium abbatem ut specialem filium diligat eiusque monasterium et que sui iuris noverit esse pro posse suo manu teneat ac defendat. Ordinationes quoque monachorum sive clericorum vel quicquid iuris est facere eis faciat. Illos autem quos ad sepulturam predicti monasterii viderit esse comendatos aliqua causa malicie vel odii quod absit non impediat vel revocet. Et si forte Ovetensis eclesia abbatem vel eius monasterium super hoc impetiuerit, Auriensis eclesia pro eo respondeat. Auriensis etiam episcopus abbatem Cellenove vel eius monasterium excomunicare non presumat. Si vero aliquis illorum a supradicta convenientia deviaverit ad dompnum primatem Toletanum qui oppressus fuerit recurrat, cuius iuditio causa que inter eos exorta fuerit terminetur.

Facta convenientia sub Era M C LXXXVII, octavo ydus Ianuarii.

Ego Alfedonsus Dei gratia Hyspaniarum imperator hanc prescriptam convenientiam laudo et confirmo. Ego R. gratia Dei Toletane sedis archiepiscope et Hyspaniarum primas hanc concordiam confirmo. Ego B. Salamantinus episcope hanc prescriptam convenientiam confirmo. Ego I. Oxomensis episcope confirmo. Ego C. Toletanus archidiaconus et cantor cfr. Ego W. Toletanus prior confirmo. Ego Martinus Auriensis episcope confirmo. Pelagium (# )Cellenove abbas confirmo.

1 No documento simplemente P.

2 No documento simplemente M.