GMH/ÍNDICE A-Z

761
1038/05/28.

Varios herdeiros das igrexas de Sta. María de Ermo e de S. Fins de Sieira, presididos polos abades Sisulfo e Pedro Cendonci, delimitan os termos de S. Fins de Sieira.

B.- Tombo, f. 188r.

Carta de terminos Sancti Felicis de Sieyra.

In era Ia LXXa VIa, die Vo kalendas iunias. Ego abbas Sisulfus et ego abbas Petrus Cendonci et Asberinis Paladinci et Vimara Paladinci et Ecta Uermuez et alios multos bonos barones qui eramus heredes Sancte Marie de Ermo et Sancti Felicis de Siaria coniucti fuimus in illo villare de Busto Sicco ut diuideremus hereditates et terminos de ipsis ecclesiis et de suis hereditatibus, et dedimus de ambis partibus nouas et ueteras scripturas quas fecerunt parentes nostri et antecessores et inuenimus in eis quod ex antiquo tempore fuit fundata ecclesia Sancti Felicis et habuit pro hereditate Bustum Quiliadi et Pausa Carrum et villare Caluelle et Couam Benton et uilare Mirum quod uocitant Enxertum. Et sunt termini sue hereditatis per illam aquam que discurrit per illos orreos de sub monte Faro ad uisum partem per ipsam aquam usque ad illam feruenciam Sancte Marie et intrat in riuum Syariam; et de alia parte ad sursum partem per illam aquam quo discurrit de illo campello inter Bustum Quiliadi et Ranariz et per petras nigras et per terminos de Arua quam uocitant Ranlam et per aquam de Ualiantes ad sursum partem et per parietem longam et per montem Farum et per illam antam quam pro diuisione exexerunt antiqui inter Sanctum Felicem et Bustum Siccum et Miserere, et inde per illam aquam que discurrit de ipsa anta per illos orreos ad uisum partem et domnus Armentarius, et est alia que nobis non pertinent. Et si homo de nostra parte uel de extranea contra hoc uenerit sit maledictus et excomunicatus et pariat solidos D; et hec scriptura semper sit firma, quam nos supradicti confirmamus.

Q. p. f.: Guterre, ts. Vimara, ts. Ero, ts. Vermudus Ectaci, conf. Petrus Marroqinci, conf. Ermorigo, presbiter, conf. Jurgius, presbiter, conf. Afonsus, presbiter, conf.

Sandus, presbiter, qui notuit et conf.