1309, xullo, 1. Lugo
In
nomine Sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus
Sancti qui a fidelibus colitur ac etiam adoratur. Nos frater
Iohannes, Dei gratia lucensis episcopus, una cum venerabilibus et
discretis viris donno Aria Petri Pardo, compostellane ac lucensis
ecclesiarum decano, ac universo eiusdem lucensis ecclesie capitulo,
attendentes pauperitatem et tenuitatem dignitatis decanatus lucensis
cum eius decanus tu fertur [communiter] magna fulgeat dignitate licet
paucos habet redditus ad dignitatis huiusmodi pertinentes tamen
obtentu huiusmodi dignitatis facere habet magnos sumptos. Idcirco
huismodi dignitati decanatus annectimus ecclesiam Sancti Christofori
de Novelua in terra de Monterroso qui sita est, in per habito
decanatu predictam autem ecclesiam cum iuribus et pertinenciis suis
predicto decanatui annectimus seu etiam unimus ita tamen quod in ea
divinus cultus seu divinum officium non fraudetur. Scilicet ille
decanus, qui ibi pro tempore fuerit, teneatur in ea ponere seu etiam
instituere perpetuum capellanum, qui perrochianorum eiusdem curam
gerat, et eidem ecclesie et populo serviat in divinis et administret
ecclesiastica sacramenta ac personalem residenciam faciat in eadem,
reservata nichilominius congrua sustentacione per habito cappellano
qui ponendus fuerit in ecclesia supradicta. Hoc autem decano
lucensis, qui pro tempore fuerit, concedentes quod fructus redditus
et proventus ipsius ecclesie de Novelua in eiusdem decani utilitatem
propriam converteratur. Et ut hoc in dubium non vertatur nos
episcopus, decanus et capitulum praelibati rogamus Franciscum Lupi,
publicum notarium lucensis, ut de promissis publicum conficiat
instrumentum.
Actum
fuit hoc in domibus donni episcopi supradicti dicto decano et
capitulo ibidem per pulsacionem campane more solito congregatis ad
capitulum celebrandum, prima die iulii, era Mª CCCª Xª
LVIIª.
Et
ego Franciscus Lupi, notarius suprascriptus, rogatus promissis
interfui et de mandato domni episcopi, decani et capitulo predictorum
presens instrumentum manu propria confeci, et signum meum assuetum
apposui in testimonium veritatis.