GMH/ÍNDICE A-Z

750
1193/06/24.

Xoán Muñiz e a súa muller, Adosinda Muñiz, cos seus fillos Xoán Eáns, crego, e Pedro Eáns fan un pacto co mosteiro de Toxos Outos polo cal o fillo crego, Xoán, terá do cenobio unha oitava da igrexa de Sta. María de Olveira durante a súa vida, así como unha cuarta doutra oitava desa igrexa que pertence á familia. Pagaralle ó cenobio a renda debida pola oitava e a metade da renda que teña a cuarta da outra oitava; ámbalas dúas partes da igrexa quedarán para o mosteiro ó morre-lo crego Xoán Eáns.

B.- Tombo, f. 185v.

Era Ma CCa XXXa Ia et quotum VIIIo kalendas julii. Ego Johannes Muniz et uxor mea Adosinda Muniz et filius noster Johannes Iohannis, clericus, et Petrus Iohannis et omnis uox nostra vobis domno abbati Petro monasterii Sancti Iusti et totis fratribus uestris et omni uoci uestre facimus pactum et placitum in solidis CC firmiter roboratum tali pacto ut teneat iste filius noster Johannes Iohannis in omni uita sua vnam VIIIam de ecclesia Sancte Marie de Oluaria de uestra manu et de uestro iure, et reddat uobis annuatim de illum uestrum reditum integrum sine contensa, et de quarta de octaua que ad nos pertinet reddat uobis medietatem de suo reditu in tota uita sua, et ad mortem suam relinquat uobis ipsam quartam de ipsa VIIIa cum alia uestra VIIIa sine aliqua condicione, et orate pro nostris animabus et parentum nostrorum, et cetera. Et si aliquis contra hoc uenerit pectet penam supradictam.

Q. p. f.: Johannes, ts. Petrus, ts. Pelagius, ts. Pelagius Sarraceni, conf. Rodericus Cornelius, conf. Fe<r>nandus Dida<ci>, conf.

Munio, presbiter, qui notuit.