GMH/ÍNDICE A-Z

497
950/ 12 / 11
Xulián, coa súa muller e fillos, dóalle ó bispo Rosendo e ós seus frades de Celanova a súa ratione na vila de Parada, xunto ó Arnoia. Engádelles, ademais, outras pequenas propiedades.
TC, fols. 172v. - 173r.
DE VILLA PARATA.

In Dei nomine. Ego Iulianus et uxor mea Eolalia una cum filiis meis vobis patri domno Rudesindo episcopo et fratribus vestris de monasterio Cellenove. Placuit nobis bone pacis et volumtas ut donaremus sicuti et donamus nostram rationem integram in villa quod vocitant Parata ubi est eclesia fundata vocabulo Sancto Petro, secus fluvio Arnogia subtus monte Misero quod nos ibidem competet inter nostros iermanos vel heredes per loca designata, de cancello de susano usque in cancello de iusano, et inde usque in fontano maiore. Omnia ab integro vobis donamus atque concedimus. Adicio etiam vobis in alia parte quod dicunt Agutelle de nostra ratione medietatem. Item et de alia parata quod dicunt Temanes sic de nostra rationem medietatem vobis concedimus quantumque nos competet inter nostros iermanos usque ubi dividet cum parata de Froila. Concedimus iterum vobis de rationem quod habemus in monte Toro, id est de lagona, et de aqua de Texeto usque in aqua de Naviola medietatem, de quod ibidem me competet. Hec omnia suprataxata de iuri nostro abrasa et in vestro iure et dominio sit tradita atque confirmata, habeatis et in perpetuo vindicetis vos et omnis posteritas vestra. Si quis sane, quod fieri minime credimus, aliquis homo tam de parte nostra vel de extranea ad inrumpendum venerit vel venerimus tunc inferat pars mea partique vestre ipsud omnia duplatum vel quantum ad nos fuerit melioratum et vobis perpetim abiturum //

Facta cartula donationis et incommuniationis notum die IIIº idus Decembris. Era DCCCCªLXXXªVIIIª.

Iulianus et uxor mea Eolalia vel filiis meis in hanc scriptura donationis vel concessionis manus nostras (signum).

(1ª columna:) Aloitus prepositus cfr.- Batinus confesus cfr.- Lubila sacerdos et confesus cfr.- Didacus Munioni cfr.- Martinus confessor cfr.- item Martinus confessor cfr.

(2ª columna:) item Rudesindus confessor ts.- Aloitus diaconus et confessor ts.- item Aloitus diaconus et confessor ts.- Albanus sacer et confessor ts.- Leovegildus sacer et confessor ts.- Sendinus sacer et confessor ts.