Notum
sit omnibus per hoc scriptum
perpetuo valiturum quod nos Martinus
Iohanis, Therasia Iohanis et Elvira Iohanis
fratres, filii Johanis Alfonsi quondam
mercatoris auriensis et Maioris Iohanis
quondam moratorum in Pena Vigia, vendimus
vobis magistro Iohani de Sorbaria
canonico auriensi nomine nostro et
nomine dicte Maioris Iohanis
nostre genitricis duas leyras vinearum quas
habemus in parrochia de Saxo Albo loco vocato
Montooscos, quarum una iacet inter leyram
Johanis Domenici et Marie Petri ex parte
inferiore et leyram Menendi Munionis ex altera
et superius ferit in alia vestra vinea et
ex parte alia dividit cum leyra que fuit Marie
Lupi. Item alia iiª leyra iacet inter leyram
que fuit Martini Limiano ex parte una et
leyram Marie Lupi ex altera et superius
intestat in alia leyra dicti Menendi Munionis et
inferius ferit in via que ducit de Cumeal ad
Montooscos. Vendimus vobis dictas
leyras de foro de tercia capitulo auriensi et
liberas ab omni alio inpedimento ut vos et omnis
vox vestra habeatis eas ex nunc iure hereditario
perpetuo possidendas et de eis faciatis quicquid
vestre placuerit voluntati, servato iure
ecclesie auriensis et consuetudine
civitatis. Totum enim pretium quod
nobis et vobis conplacuit
videlicet ducentos et viginti quinque
morabetinos monete albe domini regis Fernandi
de qua conputantur xvi par pro tribus
morabetinis confiteamur nos a vobis
plenarie recepisse in pecunia numerata. Omne ius,
dominium, possesionem et proprietatem
quod habemus in dictis leyris
anbis ex nunc removimus et per
tradicionem istius carte quam inde vobis
mandamus fieri in vestram transfferimus
potestatem. Et obligamus nos et omnia
bona nostra tam habita quam habenda
et bona dicte Maioris Iohanis matris
nostre. Et insuper damus fideiussorem Stephanum
Fernandi moratorem in vico Vilaris presentem
et omnia bona sua ad hanc fideiussionem
obligantem ut senper vos totanque vocem
vestram cum dicta vendicione defendere
ad directum. Siquis igitur contra hanc
nostram vendicionem in aliquo venire temptaverit
habeat iram dei omnipotentis et
incurrat nostram maledicionem et quantum
quisierit vobis vel voci vestre in
duplum restituat et |et| voci regie c mor. bone
monete de pena persolvat, presente carta
nichilominus suo robore permanente.
Facta carta Aurie, xiiiiº kalendas januarii,
era mª cccª xlª vª. Presentibus testibus
Alfonso Iohanis clerico chori, Petro
Alvari rectore Sancti Jacobi de Gostey, Johane
Petri dicto Anton, Johane
Domenici d’Abilles, Martino Domenici, Petro
Martini scriptore servientibus
thesaurarii, Petro Sancii de Saxo Albo.
Et me
Bartholomeo Petri auriense thesaurario eiusdemque
civitatis chancellario adibito et rogato premissis
interfui et in mea presencia scribi feri
signumque meum quod tale est apposui in
testimonium rei geste.
(signum)
[reverso]
Cartas de maestre
Iohan
de Sorveyra.