GMH/ÍNDICE A-Z

146
1222/03/10.

Paio e María Pérez e María e Mariña Páez dóanlle ó mosteiro de Toxos Outos a súa parte na igrexa de Santiago de Tal, e reciben “pro robore” do cenobio dez soldos.

B.- Tombo, f. 59r.



Carta de Pelagio Petri et de Maria Petri et de alia Maria Pelagii et Marina Pelagii de ecclesia de Tali scilicet IIIa de vna nona.

In Dei nomine. Ego Pelagius Petri et Maria Petri, soror eius, et Maria Pelagii et Marina Pelagii vobis donno Johani Tudini, monasterii Sancti Justi abbati, et omni conuentui eiusdem monasterii presenti quidem et futuro in Domino Deo eternam salutem, amen. Placuit nobis per bonam pacem et nostra fuit uoluntas ut faceremus uobis iamdictis spontaneum testamentum et cartam donacionis et scripturam firmitatis imperpetuum ualituram de omnibus nostris portionibus quas habemus uel habere debemus in ecclesia Sancti Jacobi de Tali, et est ipsa nostra porcio una IIIa integra de nona ipsius ecclesie que sita est infra ripam maris et montem de Tali; donamus itaque atque concedimus monasterio Sancti Justi et omnibus ibidem Deo seruientibus portiones nostras sicut iam diximus que simul faciunt una tercia de nona predicte ecclesie pro remedio animarum nostrarum \et parentum nostrorum/, et in robore accepimus de uobis solidos X et promissionem continue orationis post obitum nostrum. Habeatis igitur portiones nostras supradicte ecclesie cum omnibus que ad ipsam ecclesiam pertinent uel pertinere debent ubicumque uox ipsius ecclesie intus uel foris pertingit uel pertingere debet per sua loca et tempore antiquo terminos difinitos; et possideatis illas iure hereditario imperpetuum, amen. Siquis igitur ex parte nostra uel extranea hoc nostrum spontaneum factum ad remedium animarum nostrarum testamentum in irritum reuocare presumpserit sit maledictus, amen, et insuper uoci regis CCCC solidos persoluat; testamento semper in suo robore permanente.

Nos supradicti in hoc testamento et carta donationis manus nostras roboramus.

Facto testamento sub era Ia CCa LXa et quotum VI idus martii.

Qui presentes: Domnus abbas Johannes Tudini, conf. Cellararius Johannes Gundisalui, conf. Johannes Pelagii, conuersus, conf. Cresconius Pelagii de Tali,  conf. Petrus Uellaz de Taras, conf. Et alii multi qui audierunt, conf.

Petrus Pelagii de Ezenio qui notuit, conf.