Nos Johannes dei gratia
episcopus auriensis informati et certificati quod
aforamentum factum per priorem et
conventum monasterii Sancte Colunbe de Naves
nostre diocesis quod fuit factum Alfonso
Petri de Sancta Marina canonico nostro de
hereditatibus que sunt in loco de Castiadona pro
foro octo librarum annuatin solvend(...) priori
et conventu est et fuit factum propter
utilitatem (...)em inevitabilem dicti monasterii necnon
etiam quod pro[pter liv]ertantem fuit
facta solucio et satisfacio de d(... pre)fato priori et
monasterio pro xxti annis. Idcirco
prefa(to ...) per dictus priorem
et conventum facto et solucion(...) tenpore
xxti annorum iam facte per
dictum Alfonsum Petri ex carta premissa
auctoritatem nostram prebemus[plenius] pariter
et assenssum. In cuius rei testimonium hanc presentem
cartam fieri fecimus, sigilli nostri pendentis
munimine roboratas. Datus Aurie, xxvii die menssis madii, anno
domini mº cccºl viiº.
[selo pendente]
[reverso]
Cartas
de Castiadona.