GMH/ÍNDICE A-Z

435
1387, outubro, 22
nomeamento

Gonzalo Martínez, cóengo e vigairo da Terra do cabido, nomea reitor da igrexa de Santa Marta de Moreiras a Pedro Iáñez, vacante por renuncia do cóengo Afonso Fernández.

ACOu, Escrituras XIV, 51

Noverint universi quod vacante ad presens ecclesia curata Sancte Marte de Moreiras de Aguiar per renunciacionem quan de ipsa fecit Alfonsus Fernandi ultimus rector, canonicus prebendatus in ecclesia auriense in manibus meis vicarii sub secuti, ego vero Gonsalvus Martini canonicus in dicta ecclesia auriense ac vicarius generalis terre capituli dicte ecclesie auriensis inter Mineum et Arnogiam et Aquilari et da Raveda, in nomine dicti capituli et quia ad me in eius nomine capituli pertinet presentacio et colacio dicte ecclesie, visa et examinata renunciacione et persona tua Petri Iohanis clerici, quia te inveni ydoneum ad predictas ecclesias in spiritualibus et temporalibus gubernandum tibi Martino de Montibus canonico dicte ecclesie auriensis in nomine dicti Petri Iohanis confero titulatan et per capucium mey capitis indestro in eaden tibi curan et regimen et aministracionen eiusden plenarie (conncedo mandatus) omnibus et singulis p(arro)chiais forariisque prefate ecclesie subietis inveniente sancte obedientie et sub excumunicacionis penna (quantum) tibi Petro Iohanis clerico cum omnibus juribus et pertinenciis suis ovencionibus et provencibus qualiter cumque predicte debitis et debendis plene respondeant recipientes ad te tamquan avero rectore ecclesiastica sacramenta in cuius rey testimonium has presentes literas tibi fieri mandavi meo nomine robratas et sigilli mey appen(si) munitas. Datis in castro civitatis, vicessima secunda die, mesis outobris, anno domini millesimo trecentessimo octoagesimo septimo. Presentibus ad premissa venerabilibus viris Martino de Muntibus, Petro Anrici canonicis, Gonsalvo Iohanis porcionario, Johane de Camba, Petro Iohanis de Sode et aliis.

Vasco Martinez.