GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

220
1058/ 08 / 30
O abade Arias de Celanova recibe varias terras en Bubal, que eran de Xoán Pelaiz e que lle foran incautadas polos merinos do rei Fernando, Oduario Arias e Gonzalo Teodemiriz, a causa da comisión dun homicidio.
TC, fols. 79v. - 80r.
Dubium quidem non est sed multis manet cognitum atque conpertum, eo quod inimicus humani generis suscitavit baraliam et alfetenam inter duos congermanos sicut mos est ab antiquis patribus. Nomina ipsorum Arias Osoriz et Iohannis Pelaiz et in terra de Bubalo, et accessit Iohannis ad Arias, ista causa illico intimata fuit ad maiorinos de rege domno Fredenando qui illam terram iudicabant et raussos et omicidios saccabant nominibus Oduario Arias et Gundisalvo Teodemiriz. Statim surrexerunt et adprehendiderunt villas de ipso Iohanne cum omnia quicquid in eas iusum est abere, et suo iure abdigaverunt et post partem regis adsignaverunt. Ipse vero Iohannes fugam arreptus evasit ac non multis temporibus ad aures pervenit fratris Ariani abbatis qui vicem agens monasterii Cellenove, et dum talia audivit Cito surrexit et predestinatus fuit ad ipsam terram de Bubalo ubi erant monasteria et villas de ipso iamfato monasterio non modica causa ubi ipsas villas de ipso omicidiane iacebant, que sic fuerant ganadas de homines de Cellanova, fecit aiumta cum ipsos maiorinos et rogavit ipse abbas pro se et omni concilio ubi erat non modica multitudo, ut presissent pario de parte de illo abbate et soltassent illi illas villas, ut villam de rege ibi non fecissent quia valde damnum inde exisset monasterio ad suos homines periculum multum. Illi vero maiorini posuerunt faciem ad ipsum abbatem et omni concilio et insuper pariavit illis unum kaballum rosellum nimis obtimum in CCos solidos apretiatum, et pro tali actio laxarunt ipsas villas ad illum abbatem, et coram omni concilio adsignaverunt. In nomine Domini. Ego Oduario Arias et Gundisalvo Teodemiriz vobis frater Ariani abbati, facimus kartulam firmitatis de ipsas villas // nominibus Ripella et Placini et Rekeisso sub puma fedel, quomodo illas tenuit ipse Iohannes Pelaiz iure suo vel pater suis Pelagius Donnoniz sic eas vobis concedimus ab omni integritate quantum ad prestitum hominis est. Ut abeatis eas iuri quieto et possideatis et faciatis de eas quod vestra extiterit voluntas. Ita ut de odie die et tempore sint ipsas hereditates de iuri nostro abrasas et in iure vestro sint traditas atque confirmatas. Si quis tamen, quod fieri non credimus, aliquis homo ad irrumpendum venerit vel venerimus et nos in concilio non auctorgaverimus, licitum abeatis aprehendere de nos ipsas hereditates duplatas vel quantum ad vos fuerint melioratas, et vos perpetim abituras.

Facta kartula vel agnitio die quod erit IIIº kalendas Setembris. Era post Millesima LXLVI.

Ego Oduario Arias et Gundisalvo Teodemiriz in hanc cartulam vel agnitio manus nostras roborem iniecimus.

Qui presentes fuerunt: Suario ts. Savarico ts. Sesgudo ts. Kinquila ts. Martino ts. Onorigo ts.

Seniorinus clericus notuit (signum).