GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

41
1103/ 05 / 01

Pelaio Quintilaz dóalle ó mosteiro de Celanova e ó abade Pedro, varias propiedades tanto da súa herencia como do seu irmán Aloito, mantendo a reserva do usufructo.

TC, fol. 19r.

Era Millesima C XLI et quotum ipsas kalendas Magii.

Ego Pelagius Quintilaz vobis abbati domno Petro et congregationi monasterii Cellenove per manum vicarii vestri Aloiti Kendulfiz, facio vobis placitum per scripture firmitatis pro ipsas hereditates que fuerunt de meo germano Oduario Quintilaz quas concessit vobis pro remedio anime sue. Id sunt Domenci integra, alia media in Nugariola, et suo quiniones in Paretes que mihi datis ad tenendum in vita mea. Et post obitum vero meum tam illas que mihi datis, quam illas meas que mihi in portione venerunt de parentela mea inter meos fratres, tornent se ipsas hereditates integras post parte monasterii Cellenove, et sunt nominatas quartas tres de villa Nugariola, et VIIIª de Paretes, et VIIIª de Laynoso. Servata tamen ratione teneam in vita mea illas, et si minime fecerit et hoc placitum exierim que pariam vobis vel voci vestre in solidos D, et insuper licentiam abeatis aprehendere ipsas hereditates quomodo sursum resonant sine disturbatione.

Ego Pelagius Quintilaz in hoc plazum manu mea roboro (signum).

Pelagio ts. Didaco ts. Petro ts.

Munninus notuit et cfr.