GMH/ÍNDICE A-Z

429
907
O rei Alfonso III dóalle ó mosteiro de san Pedro e san Paulo en Zamora, a villa de Perdices.
TC, fols. 149r. - 149v.
Domnis sanctissimis atque post Deum nobis fortissimis patronis beatissimorum apostolorum Petri et Pauli in cuius honore scitum est monasterio in locum predictum que diturtunis territorio Camore. Ego Adefonsus Dei gratia rex vicem omnipotentie tue bone Ihesu non ob nostro / merito apicem regni subire tribueris et nos domino esse concesseris de his bonis que nobis adtribuisti in honore sanctorum apostolorum tuorum offerre non parcimus. Donamus a\t\que confirmamus supradicto monasterio pro sustentatione fratrum in eodem locum Deo servientium atque pauperum peregrinorum ospicio ibidem advenientium villa que vocitant Perdices, cum suis terminis et adiacentiis id est de orientale parte de termino aque discurrente contra villa quem dicunt Cornutellas et discurrente valle que descendet de Zuizfel usque ad molino de Abolgamar et inde per carrale usque in via qui discurrit de monasterio Adenendola et usque ubi descendet ipsa via in flumine Estola ubi sunt arbores olmos et per termino de nostro orto ubi levat naragos; de septemtrionale parte de rivulo Alisti usque ad molino de Maurentane; itemque de occidente parte aqua discurrente de villa que dicent Vite; et de meridiana parte valle descendentem quem dicunt Urpras ubi est alia villella et descendit intus ipse terminus usque in flumine Estola ad alio nostro orto pergentem quousque ubi sunt pescarias. Ita omnia servo Deo abbati qum suis fratribus qui post eum successerit in eodem locum fuerit in vita sancta deservientium abere eclesie sancte perpetualiter concedimus ut pro nostra delicta in eodem loco Deo exorare non cessent, ratione servata ut si quis episcopus abba vel clericus aut etiam qui post nostrum discessum in regno adeptus fuerit exinde alienare violare vel dirumpere voluerit et hec votum nostrum infringere temptaverit, sit reus ad corpus et sanguinis Domini nostri Ihesu Christi et in perpetuo cum transcessoribus picea optineat gehenna et in futuro non evadat baratri pena.

Facta scriptura donationis et testamenti die Xº kalendas. Era DCCCCXLV. Anno feliciter regni nostri XLºIº.

Commorantes in civitate Zamora residentes troni solium in Dei nomine Oveto. Adefonsus Rex hec testamentum donationis a nobis factum. Hordonius Rex hec serie testamenti cfr. Adefonsus Rex manu meam cfr in ipso monasterio Sancti Petri.

Sub Christi nomine Adtila ibi presens fui. Teodulfus a\r\cidiaconus. Ikila abbas. Superus abba. Martinus abba. Iustus abba ts. Stephanus arcipresbiter. Froiellus presbiter. Guisindus presbiter. Elias presbiter. Cipanus presbiter ts.