GMH/ÍNDICE A-Z

542
1065/ 01 / 20
Tufa, famula Deus, dóalle ó mosteiro de Celanova un tercio da súa villa de Armariz así como outro tercio na igrexa de santo Tomé e parte da villa de Sautobade. Engádese no mesmo diploma outra tercia de Armariz que dona Lupa Ovequiz.
TC, fols. 185v. - 186r.
DE ARMARIZ.

1In nomine Domini et Salvatoris nostri Ihesu Christi qui altissimi crederis filius in cuius nomime monasterium esse dinoscitur dicto Cellanova, territorio Buvalo ad crepidine montis Leporario. Ego humillima famula tua Deus Tuda prolis Didaci, qum peccatorum meorum mole depressa in spe fiduciaque tua Domine respirantes non usquaquaque desperatione deicimur quam etiam in aliquibus prophete adimplemus qui dicit, Date et dabitur vobis, et iterum, Tua sunt enim omnia et que de manu tua accepimus dedimus tibi. His auctoritatibus accinti testimoniis cogitavimus de ipsis beneficiis quod tu dignus nobis indignus tribuisti tibi iterum complacuere quatenus hec oblatio sit in oculis tuis grata atque accepta ut per hoc mereamur a pravorum declinare regenerationis abstracta cuncta piaculorum comtagione, illuc introducamur ubi vera extat vivendi felicitas, et eterna quiescendi securitas. Denique cum omnia tibi famulantur et nichil indigeas ex ea que missericorditer generi umano contulisti ab hoc ut superius mentionem fecimus in honore tuo offerimus ad ipso loco sepedicto Cellanova, vel famulo tuo Ariani abba necnon et a cuncta fratrum illius concio qui in ipso loco in viis monasticis degent vitam vel in subsequentibus temporibus pie iuste hac sobrie perseveraverint. Id est villa quam dicunt Armariz quomodo se levat et discurrit per aqua de Eires, et inde infundit se in aqua de Arnogia, et de alia parte quomodo discurrit aqua de Lavandaria que vadit per termino inter Armariz et Eclesiola, et de alia parte dividet cum sancto Christovalo per illa aqua que dicent Letula. Damus vobis de illa villa tercia integra et nona sic. Et de illa eclesia vocabulo sancto Tome // alia tanta ratione. Alia villa in Sautobadi qui fuit de vestros homines ubi modo abitavit in venando. Hec omnia suprataxata concedimus ad domum sancti Salvatoris et monasterii Cellenove, ipsas villas cum omnia bona sua quantum ad prestitum hominis est cum cunctis pomiferis atque domibus, edificiis vel prestationibus suis vel intrinsecis suis quomodo nos obtinuimus illas in nostro iure sic perhenniter maneant post parte monasterii et fratrum suorum qui in eodem loco rectam gradierint viam quatenus sit inde servis Dei temporale subsidium, et ego ante Deum ab hoc premium inconvulsum. Si quis tamen aliquis homo ex propinquis aud extraneis contra hec factum nostrum exurgere voluerit ad infringendum, quod ego indigna Tuda pro peccatis meis gratanter Deo et servis Dei offero quisquis ille fuerit, inprimis iatum illum terra confusus et excomunicatus absorbeat, cunctis penis orribilior illum conterat pena et picea sulfurea igneaque excipiatur tortura illo loco detentus ubi misericordia queritur et non invenitur, ubi aman mors mortis succedit que debetur Iude Domini traditore et diabolo et angelius suis. Et insuper temporali ad dictum censura exsolvat regia potestas auri talentum componat confusus dupliciter quantum infrinxit aud actum.

Facta series testamenti die quod erit XIIIº kalendas Februarii. Era MªCªIIIª.

Guta, prolis Didaci, in hanc series testamenti quam fieri volui, et Deo annuente complevit manu roboren inieci (signum).

Tarasia soror eius dextera mea cfr. Oloni cfr. Santio Ramiriz cfr. Pelagio Ramiriz cfr. Adaulfo Licenniz cfr. Eita Asiulfiz cfr. Gemondus prolis Vimarani cfr. Emilianus presbiter cfr. Pelagio Gundesalviz cfr. Pelagius presbiter et primicerus cfr. Vidramirus presbiter cfr.

Vimara ts. Iuvenando ts. Fromarigo ts. Voitus ts. Vimara ts. Gunterigus ts.

Seniorinus clericus et notuit (signum).

De illa hereditate de Armariz que dedit Tuda Diaz illa tercia fuit de Vimara Fernandiz de Cellanova, et de illa alia tercia si qui fuit de Lupa Ovequiz dedit pro anima de suo filio Romano Diaz a Cellanova.

1 Inicial moi grande.