Christus. Redemptori omnium seculorum Deus summe qui cum unigenito et quoeterno tibi filio sanctoque paraclito spiritui omnia perfecta in Trinitate condidisti, quem reges tremuunt, potestates metuunt, angeli laudant, omnes sancti glorificant; cuius sanguine omnis mundus secum gaudet esse redemptus, te rogo et deprecor ego servus tuus licet indignus Ermegildus cognomento Menendus ut suscipias precem meam et dones mihi veniam ad consequendam omnium meorum scelerum indulgentiam, ut ego credens in nomine sancto tuo abeam vitam eternam, amen. Et sub sancto glorioso nomini tuo vel Dominis invictissimis ac triumphatoribus sanctissimis gloriosisque martiribus patronis nostris sanctorum apostolorum Petri et Pauli, sancti Iohannis apostoli et evangeliste, sanctisimique Martini episcopi et beati Michaelis arcangeli sotiorum eius sanctisque Antoni gloriosi confesori in cuius gloriosa festa me indignum peccatorem Deo meo vivo et vero meditavi, cuius baselicas noscuntur esse fundatas locis predictis cenobio Cellenovensis quam edificavit sumus pontifex gloriosus dive memorie Rudesindus almificus, in quo loco sunt degentes illius de proli tota fratrum doctrina eius tenentes normam sanctorum priorum patrum obsequentes, et sub regulari exertitia Deo militantes in quorum numero me peccatorem cupiens sotiari, abnegans mundum cum pompis eius imperiis eius et operibus eius, per vos sanctissimi martires Dei merear reconciliari Deo et angeli eius fida supplicatione votis omnibus imploro. Et ideo devotioni mee extitit ut de paupertatula mea aliquid conferre debeam loco huic //sancto, et tibi pater benigno Didacus abbati, vel omnium sotiorum fratrum vestrorum sub regimine tuo et regulari speculatio hunc locum abitantes, tam qui presens sunt quam qui in vita vel post obitum illorum successerunt audiens vel obsequens prophetica eloquia dicentis, V
ovete et reddite Domino Deo vestro, et iterum Ut de bonis quod nobis indignis tribuisti, digne reddemus tibi, quia dies nostri quasi umbra super terra. Ob hoc quippe do et dono atque concedo vobis omnibus fratribus et loco predicto. Id est, in ripa Minei villa quam inquiunt Arnogia, quomodo concludit ipso rivulo Arnogia in valle Sancto Vincentio et Sancta Eolalia, quomodo eam comparavimus de homines presores de ipsas villas sic in nostras cartas resonat pro pretio iustissimo, et sicut eam obtinuimus iure nostro per suis terminis antiquis quomodo concludit per montem Navia et Carisis, et inter terminos de Francellos usque in aqua de Arnogia, et inter Trauzit, Arnogiam et dividet cum villas de Laureto et de Zaparin. Has villas cum domis, edificiis et intrinsecis suis, vineis, pomiferis, saltus, pascuis, paludibus, exitum vel recessum atque sedibus molinorum cum suis piscariis, tam in Mineo quam et in Arnogia cum omnia sua quicquid in ea ad prestitum hominis est, sive et eclesia sancta Eolalia quam laboravi manibus meis in nostra hereditate, vel de mellarios monasterii. Alia villa quam dicunt Manzaneto quam mihi dedit iam prefatus domnus episcopus beate memorie pro ista villa iamdicta Arnogia, tam ipsa quam et alias villas quas ego ibidem ganavi, id sunt villa que fuit de Falderedo ab integro, alia villa de Gondemaro vª integra in Frollanes, in Troncoso et ibi in Manceneto et in villas de Meizo, alia villa que fuit de Tauron et filio suo Ligo, alia villa Frazeno que fuit de Andrias filius Elam tam sua quam de suo socro Elias ab integro, quam mihi pariavit pro VIIIº cupas de vino de Cm Cm sestarios sive et alias hereditates in ipsas villas quas comparavimus et pariarunt mihi meos heredes secundum in meas cartas resonat. Alia villa que fuit de Balterio et sua muliere IIII rationes integras et illam quintam dimittimus ad suam filiam pro anima nostra. Istas villas in territorio Manzaneto dedimus eas ad Egila, et genero suo Nunno per ligali placito inter me et illos ut quantum illi ibi potuissent vel potuerint ganare proplicare miscebant ad isto meo et laborent illas terras et dent inde IIII de cibaria, et laborent illas vineas si placuerit eis ut faciant sic post partem monasterii faciant et in alias complere penam illius placitum non differant. Et abscedant tam ipsi quam filii, nepti vel posteritas illorum et de domos et omnem vasilta vel intrinsecis domorum a tertiam partem eis concedimus, et illas duas partes monasterio sancto vel fratribus affirmamus. Ita ut ista villa Manzaneto in mea vita sit mihi in meo stipendio. Et post obitum meum qui prefuerit pater monasterii simul cum isto Egilanem et Nunno serviant ad istos meos domnos vel patronos, et celebrent excubias meas ab anno in anno, et post festa beati Antonii quam me Domino ac redemptori meo me vovi, faciant in hoc sancto monasterio sub unum votum capitalem pro remedio anime mee, vel pro quo mihi illum iusserit facere. Adicimus etiam loco huic sancto hereditates vel villares, molas, coplares, covello, et aduellos sive et villas quomodo concludent de terminos de Castro Malo et inde carrale de vereda usque in mamola de Poleiares, et inde rego in prono qui discurrit ad Cegio, et inde per kandera plana usque descendit in aqua de Eiras, et torna rio in prono quomodo dividet per Genestosa et feret in terminos de Azevetello, quomodo concludit per istos terminos antiquos. Quantum ibidem nos comparavimus sicut in nostras cartas resonant cum omnia quicquid in istas villas ad prestitum hominis est, hec omnia suprataxata ab hodierno die et tempore de nostro iure abrasum et in iure monasterii vel fratribus ibidem deservientibus sub manu regulari normam degentibus, omnia per huius seriem testamenti concedimus vel confirmamus perhenniter. Quo et iuratione confirmamus per Deum et eius glorie tronum, vel sanctorum omnium / qui contra hanc factum nostrum ad irrumpendum numquam erimus venturi. Quod qui tomeri ausu venerit vel venire conaverit tam ex propinquis meis quam quislibet generis homo quisquis ille fuerit, in primis sit segregatus a conventu vel cetu sancte eclesie catholice, et privatus a corpore et sanguine Domini Ihesu Christi, et multatus anathema marenata, presenti seculo carens amborum lumina, a capite verticis usque ad plantam pedis percussus lepre ulceribus scaturiens vermibus examen ebulliens, vita carens, mortem et tenebras et dampna extra inveniens cum Iuda Domini proditore in staguum ignis et sulfuris proiectus tartari baratro similem cum abominatis a Domino condempnatis luat penas in eterna dampnatione ubi est vermis vivens et nunquam moriendus, et pro dampna secularia in iudicio regis vel potestatis territorio illius pena constrictus, pariet vocem monasterii tantum vel aliut tantum quantum scripturis exaratum continet et insuper auri talenta duo.
Notum die IIe Nonas Februarii, sub Era XX IIII post Millesima.
Hermegildus cognomento Menendus quamquam nec inmerito conferre hoc votum meum Domino et redemptori meo mente devota voluntate spontanea libentissime confirmo.
(1ª columna:) Sub Christi nomine Didacus abbas cfr.- Rudesindus confesus qui extunc [prepositus] cfr.- Aloytus cfr.- Iuvilani presbiter et cfr.- Franchemirus presbiter et cfr.- Aloytus presbiter et cfr.- Ariulfus presbiter cfr.
(2ª columna:) Nausti presbiter cfr.- Sisnandus presbiter cfr.- Vedragildus presbiter cfr.- Azer presbiter cfr.- Fagildus presbiter cfr.- Item priorum fratrum Martinus cfr.- Gundesindus cfr.-
(3ª columna:) Ranemirus cfr.- Arianem cfr.- Nausti cfr.- Sediges cfr.- alio Nausti cfr.- item presbiterus cfr.- Alivertus cfr.- Gerinmus cfr.
(4ª columna:) Nausti item presbiter cfr.- item diaconibus cfr.- Nasti cfr.-
(5ª columna:) Munnius ts.- Offilo ts.- Fidelis ts.- Leoverigo ts.- Vetisclus Vimaraz ts.- Daniel ts.- Guttier ts.- Arualdo ts.- Pelagio ts.- item clerici Mauran ts.- Geodefredo ts.- Spasando ts.- Guntinus ts.- Eledemirus ts.- Riquila ts.- alio Riquila ts.