Preito entre os habitantes das villae de Santa María e de Abedes polos seus límites, resolto a favor da villa de Santa María.
TC, fols. 39r.- 39v.
Christus. In temporis domni et serenissimi regis domni Ranemiri principi gloriosus. Plerisque manet cognitum ac notissimum eo quod ex multis annis seu temporibus litigantium causa orta fuit comtemptio pro terminis inter habitantes in villa Sancta Maria et villa de Abdes, Regaulfus et Saquetina. Id est de villa Sancta Maria Trudildi que fuit uxor Velasco Ruderiz, et villa de Abdes id est Menendo et Alvura, cum heredibus suis et de villa Regaulfus Kacemon et Mudila cum heredibus suis, et de villa Saquetina Gaudio et Berezi cum heredibus suis pro ipsa comtemptione. Inprimis perduxerunt ibidem Nepotianus Menendiz, Gaidus Construariz, et cum eis alii pluri filii bonorum hominum ipsi qui ordinati sunt a principe antiquo comprobare. Et circuierunt ipsas villas per omnes suos terminos in ipsa vice dimiserunt eam sine culmellos. Iterum in alia vice altercaverunt comtemptione ipsi iam supradicti inter ipsas villas, et sic pervenerunt in presentia Suarius Guttiherriz, et Roderico Guttiherriz qui eo tempore ipsum comitatum abebant. Illi vero ordinaverunt illuc pergere omnes maiores natu urbis Baroncelli qui inter eos decernerent veritatem. Id sunt Leovildus abba, Ansemondus abba, Lidari abba, Dauti confessor, Gandus Astruarii, Marso Astruarii, Donno Beneinquili, Kagito Salomoniz, Gemondo Pelaiz, Gonterigo Beneazo, Iohannes Maruaniz, Andrias Didaz, Gundemiro Gundiliniz, Lucrici Naitiz et cum eis omni concilio multitudo plurima. Venimus sepedicti nos ubi erat ipsa comtemptio, ascendimus in loco predicto inter villa Sancta Maria et villa Capraria ubi lapideam invenimus archam et in suo directo molionem quem egecerunt in terra, et iterum alio molione complantato, ipsi divident inter ambas ipsas villas dimisimus villam Caprariam; et inquoavimus inter villam Sancta Maria et villam Fredamundi peragire certo, et muliones fictiles per summo autario ubi sparte invenimus de ipso termino disfracto; dicedentes de ipso autario invenimus molionem qui dividet inter Abdes et Sancta Maria, et iterum per comaro invenimus petram ferro sculptam quasi laco perreximus per aggerem forte totum conclusum, et ex parte geminatum usque ubi dedit tornata et in dicta terminorum qui processit ad autario, ubi invenimus tres comiestas simul et mulionem fortissimum; tornavimus ad occidentalem partem per aggere forte per vertice montis, invenimus archam positam in ipso monte, et sic inpronavimus inter villam Sancta Maria et villam Saquetina per signas cortissimas et aggere lapidibus complantatum, invenimus moliones iuxta vestra de vereda et inpronavimus ad petras burgatas unas et alias simile tertiarias ubi burgarios construxerunt de antiquo tempore. Et iterum tornavimus ad vestram de vereda in / arbitrio nostro posuimus per ipso autario per comaro qui descendit ad fontanum qui discurrit iuxta domus de Marico et in condireto paravimus ad taliata et comaro qui perget ad Villella. Et usque cessavimus ad archa quam invenimus arrigata iuxta domus Ansemondo prope rivulo Tamara, et de ipsa archa in directo ad castrum Baroncelli, qui dividet inter villam sancto Felice et villam Sancta Maria. Et omnes ipsas terras unde contentio erat, invenimus eas de villa Sancta Maria, et in quantum potuimus veritate prospicere termino fideliter demonstravimus.
Notum die VIII ydus Octubris. Era DCCCC LXXX VIII.
(1ª columna:) Leovildus abba quos preuisit cfr.- Ansemondus abba quos pre[uisit] cfr.- Lidari abba quod pre[uisit] cfr.- Dauti confessor quos pre[uisit] cfr.- Karini Maruani quos pre[uisit] cfr.- Didacus Gemondo Pelaiz cfr.
(2ª columna:) Andrias Didaz cfr.- Marcus Kagitiz cfr.- Donnobene Yquila cfr.- Kagito Salomoniz cfr.- Tandus Astruariz cfr.- Rudesindus Aloytiz cfr.
(3ª columna:) Gonterico Beneazo cfr.- Gundemaro Gondiniz cfr.- Suarius Guttierriz cfr.- Rodericus Guttierriz cfr.- Santius Pignus regis cfr.- Sisnandus diaconus et maiordomus cfr.
Furtunius Garseam cfr.- Ranemirus princeps cfr (signum).
Postea in Era Novicentena nona et octuagena, pro sancti Thome XIIIº kalendas Ianurias. Iterum providerunt terminos de ipsa villa sancta Maria per omnique circuitu et invenerunt veritatem secundum dicebat illa cometissa domna Trudildi et alii pervisores qui ipsam certam divisionem sapiebant. Nos autem qui illo pervidimus, id sumus Rudericus Gutteriz cfr. Menendus Ruderici cfr (signum). Veremudus Magnitiz confirmans (signum).