1232/02/19. Santiago de Compostela.
CHRISTUS. Per presens scriptum tam presentibus quam futuris notum sit
ac manifestum quod ego Ferrandus, Dei gratia rex Castelle et Tolleti, Legione et
Gallecie, inueni priuilegia a serenissimo auo meo domino rege Ferrando et ab illustrissimo patre meo domino rege Alfonso postmodum confirmata quorum tenor
talis est:
In nomine sancte et indiuidue Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ea que intentio nostra diuina cum presentia curie statuit et statuta confirmauit nec inposterum obliuioni tradantur scripto mandari decreuimus. Catholicorum regum est sanct loca personasque religiosas largis ampliare beneficiis et pro earum meritis amplis dictare muneribus; qua propter ego rex Ferrandus una cum filio meo rege Adefonso patris mei Adefonsi bone memorie imperatoris sequens uestigia monasterium Sancti Justi de Togis Altis in heremo Dei amore tam donis quam dignitatibus exaltare studuit omnia quecumque alii uel ipse dederint concedendo laudo et confirmo per quam sancte Marie uirginis et sanctorum Iusti et Pastoris et aliorum omnium gratiam recognoscam in terris qua meritum donationis promereri desiderio in celis. Recipimus igitur totum ipsum monasterium nec non et res uniuersas quibus continetur abbatem Petrum scilicet et monachos tam presentes quam futuros sub regula sancti Benedicti in eo monasterio intuitione et nostra deffensione recipimus omnes hereditates quas nunc possident et in futuro possidebunt ut decetero nullus eas inquietet uel eis malum faciat; recipimus et uniuersos homines suos qui in monasterii hereditatibus morantur seu moraturi sunt quod amplius non respondeant alicui de furto, homicidio, de rauso, fazendaria aut fossadaria seu de aliqua calumpnia uel foro regio debito aut seruicio quo alii nobis homines tenentur respondere nisi tantum abbati suo uel priori uel illis qui res monasterii de illorum mandato tenuerint. Preterea facimus cartam donationis imperpetuo ualituram ipsi monasterio et abbati dilecto et uenerabili fideli nostro dompno Petro et omnibus suis monachis tam presentibus quam succedentibus scilicet quod ab hac die non sit aliquis ausus in meo regno tam per mare quam per terras de suis rebus quascumque secum tulerint pedagium accipere sed res et omnes sui homines transeant securi et quieti quacumque parte mei regni ire et transire uoluerint. Has autem donationes facimus imperpetuum ob remedium animarum nostrarum et parentum nostrorum omnium quod deinceps non quis audeat nec ecclesiastica seu layca persona potens uel inpotens, sagio regis uel mairoinus qui hoc monasterium uelit molestare seu de suo aliquid accipere uel super illud aliquam potestatem demandare; sed monasterium abbas, fratres et omnes homines ipsius monasterii sint liberi ab omni inquietatione et quieti. Et illam eadem libertate eis indulgemus quam patres nostri imperatoris munificencia in suo testamento contulit et colata confirmauit.
Item: In nomine Domini nostri Ihesu Christi, amen. catholicorum regum decet celsitudinem sancta loca ac religiosas personas diligere et uenerari et eas largis dictare muneribus adque imprediis et possessionibus ampliare; ea propter ego domnus Fernandus, Dei gratia Hyspaniarum rex, una cum uxore mea regina // domna Vrraca, per scriptum donationis firmissimum imperpetuum ualiturum do Deo et monasterio Sancti Justi et vobis abbati dompno Petro atque successoribus uestris illum meum regalengum quod habeo in terra de Intinis, videlicet Cando integro vt ab hac die et deinceps prefatum regalengum habeatis cum pratis, pascuis, montibus, fontibus, riuis, molendinis, arboribus, petris et cum omnibus directuris suis uel cum flumine Tamar de Luero usque in Merou quantum habeo uel habere debeo, et possideatis, uendatis, donetis, conmutetis et omnem uestram uoluntatem de illo faciatis iure hereditario imperpetuum habendum dono et concedo pro remedio anime mee et parentum meorum.
Et ego prenominatus rex Ferrandus una cum uxore mea Beatrice regina et cum filiis meis Alfonso, Fraderico, Ferrando, Henrrico et Philippo, supradicta priuilegia approbo, roboro et confirmo mandans et firmiter statuens quod perpetuo et inuiolabiliter obseruentur sicut melius fuerunt obseruata in tempore mortis patris mei. Et hec mee confirmationis pagina rata et stabile omni tempore perseueret. Siquis uero hanc cartam infringere seu in aliquo diminuere presumpserit iram Dei omnipotentis plenarie incurrat et regie parti mille aureos in cauto persoluat et dampnum super hoc illatum predicto monasterio restituat duplicatum.
Facta carta apud Sanctum Jacobum XVIIIIº die februarii, era Mª CCª LXXª.
Et ego prenominatus rex Ferrandus regnans in Castella et Tolleto, Legione et Gallecie, Badallocio et Bahecia hanc cartam quam fieri iussi propria manu roboro et confirmo.
Rodericus, tolletane sedis archiepiscopus, Hyspaniarum primas, confirmat. Infans dompnus Alfonsus, frater domini regis, confirmat. Bernaldus, compostellane sedis archiepiscopus, confirmat.
Mauricius, burgensis episcopus, conf. Aluarus Petri, conf. Johannes, oxomensis electus, domini regis cancellarius, conf. Johannes, ouetensis episcopus, conf. Tellius, salamantinus episcopus, conf. Lupus, segonciensis episcopus, conf. Bernaldus, segobiensis episcopus, conf. Johannes, calagurrensis episcopus, conf. Dominicus, abulensis episcopus, conf. Gunzaluus, conchensis episcopus, conf. Ecclesia palentina uacat, conf.
Aluarus Roderici, conf. Rodericus Gunzalui, conf. Garsias Fernandiz, conf. Guillelmus Gunsalui, conf. Tellius Alfonsi, conf. Didacus Martini, conf. Gonzaluus Gonzalui, conf. Alfonsus Suariz, conf. Rodericus Gomez, conf. Rodericus Froylaz, conf. Petrus Poncii, conf. Fernandus Iohannis, conf.
Na rota: Garsias Fernandi, maiordomus curie domini regis, confirmat. Lupus Didaci de Faro, alferez domini regis, confirmat.
Rodericus, legionensis episcopus, conf. Nunus, astoricensis episcopus, conf. Martinus, zamorensis episcopus, conf. Martinus, salamantinus episcopus, conf. Michael, lucensis episcopus, conf. Laurencius, auriensis episcopus, conf. Michael, ciuitatensis episcopus, conf. Rodericus Fernandiz, conf. Remirus Froylez, conf. Didacus Froylez, conf. Pelagius Arie, confirmat.
Aluarus Ruderici, maior merinus in Castella, confirmat. Sancius Pelagii, maor merinus in Gallecia, confirmat. Garsias Ruderici, maior merinus in Legione, confirmat.
Petrus Martini iussu predicti cancellarii scripsit.