GMH/ÍNDICE A-Z

560
1205/09/16. Santa María de Roo.

O crego Ordoño Páez véndelle ó mosteiro de Toxos Outos a súa herdade no casal que chaman de Ordoño Romanci e na herdade de Trasrío, ámbalas dúas na vila de Vilaverde, en Sta. María de Roo, por setenta e cinco soldos. Ademais, o mosteiro promete darlle unha porción neste, igual que a un dos seus monxes, durante a súa vida.

B.- Tombo, f. 152rv.

Carta de Ordonio Pelaiz, clerico, de hereditate de Villa Viride.

Svb era Ma CCa XLIIIa et quotum XVI kalendas octobris. Ego Ordonius Pelagii, clericus, et omnis // uox mea tibi domno abbati Petro monasterii Sancti Justi eiusdemque conuentui facio cartam et testamentum in solidis D roboratam de omni mea hereditate quam habeo in Villa Viridi siue de auolencia quomodo de ganancia uel habere debeo in illo kasale quem dicunt de Ordonio Romanci per ubicumque uadit uox eius siue siue (sic) ad montes et agros et pascua et ad omnia loca et de uoce de hereditate de Trasrio. Totum uobis vendo et testor pro LXXV solidis quos mihi datis, et promittitis mihi porcionem in uita mea sicut vnius fratris de cibo in monasterio uestro cum presens fuero, cum uero ibi non fuero portionem tamen panis et potu mihi dare conuenitis, et ista porcio in uita mea mihi durabit nisi ego dixero aut fecero contra monasterium quod emendare non potuero ea lege qua et monachus de ipsa, promitto semper uos adiuuare ad uestrum directum in omni loco et in filigresia de Sancta Maria de Roo, deinde promitto et concedo et affirmo mandacionem patris mei quod mihi et liber bene complacuit. Sed si ego uel uos uel pars mea uel uestra contra hoc scriptum uenerit pariat quod sursum resonat; et cartam ista senper in suo robore maneat.

Ego Ordonius Pelagii istam kartam facere iussi et propria manu roboro.

Q. p. f.: Petrus, ts. Johannes, ts. Petrus, ts. Pelagius, ts. Alfonsus Pelaiz, conf. Pelagius Petri, conf. Petrus Petri, conf. Petrus Affonsus, conf. Johannes Episcopus, conf. Petrus, presbiter, conf. Omne concilium de ecclesie Sancte Marie de Roo, conf.

Johannes Pelagii, cantor Sancti Justi, qui notuit et conf.