GMH/ÍNDICE A-Z

699
1151/11/12.

Diego Sániz, Munio Sániz e a súa muller, Guntina Muñiz, Diego Guimáraz “Ferrarius”, Guina Guimáraz e Paio Díaz “Canela” dóanlle ó mosteiro de Toxos Outos toda a vila de Noceda.

B.- Tombo, f. 175v.

Carta de Didaco Saniz et de Munio Saniz et de uxore sua et de Didaco Guimariz et de Guyna Guymariz et de Pelagius Didaci de hereditate de Nozeda.

In Dei nomine. Ego Didacus Sanizi et ego Munio Sanizi et uxor mea Goncina Munici et ego Didacus Guimariz dictus Ferrarius et ego Guina Guimariz et ego Pelagius Didaci dictus Canela vobis domno abbati Pelagio monasterio Sancti Justi de Togis Altis et omnibus fratribus tam presentibus quam futuris ibi Deo seruientibus in Domino Deo eternam salutem. Placuit nobis omnibus supradictis una mente et uno consensu et pro nobis et pro totis nostris germanis et congermanis et pro cunctis parentibus nostris faceremus uobis iamdictis cartam donacionis et seriem testamenti de toto illo villare de Nozeda integro quod uobis damus pro Dei amore et omnium sanctorum Eius <et> pro animabus nostris in remissionem omnium peccatorum nostrorum et pro animabus parentum nostrorum. Donamus itaque uobis atque concedimus totum ipsum villare de Nozeda integrum sicut nobis et totis jermanis nostris pertinet per suos terminos antiquos sicut diuiditur per terminos de casale Maino et de illo de domno Sarraceno de Conciarium et pro Jauinium et uadit usque ad parietem longam cum omnibus suis exitibus et pasquis; et iacet in monte Yrocti sub illo paramio de ipsa Nozeda. Habeatis ipsum villare integrum pro uestra hereditate imperpetuum, et cetera, et faciatis de illo totum quod uobis placuerit. Sed si aliquis de nostra parte uel de extranea contra hoc uenerit sit maledictus et insuper pariat solidos D, et cetera.

Facta carta donacionis era Ia Ca LXXXa VIIIIa et quotum IIe idus nouembris.

Nos supradictis, et cetera.

Q. p. f.: Johannes, ts. Pelagius, ts. Arias, ts. Anaya Pardus, conf. Munio Consilio, conf. Sanio Afonsus, conf. Fernandus Didaci, conf. Sarracenus Rabinaldiz, conf. Abbas Froyla, conf.

Munio, presbiter, qui notuit.