O Cabido arréndalle a Pedro Sebastián, cóengo, a
administración de setembro por 1900 marabedís anuais.
Era
Mª CCCª Lª VIª et quotum XVª die mensis
februarii. Datur administracio mensis septembris Petro Sebastiani,
canonico lucensis, et debet ipsum messem implere secundum novum
statutum, et dare in super anuatim mille et novecentos morabitinos
monete regis donni Fernandi. Et capitulum non tenetur eum defendere
nisi de donno rege et de maiorino maiore donni regis, et de comite
seu barone et infante. Et sunt fideiussores ad hoc donus Fernandus
Iohanis, archidiaconus de Neyra, donus Fernandus de Deo, cantor
lucensis, Rodericus Alffonsi, canonicus lucensis. Et sciendum quod
capitulum volentes facere gratiam predicto Petro Sebastiani remittunt
sibi de primis tribus annis centum morabitinos de quolibet anno ad
refectionem casalium qui expectant administracionem supradictam
itaque ipse teneatur administracione sicut prius elapsis ipsis tribus
annis.