Per presens scriptum tam presentibus quam futuris notum sit ac manifestum quod ego Fernandus, Dei gratia rex Castelle et Toleti, et Legionis et Gallecie, cum primo post mortem patris mei Lucensem intrassem ciuitatem, super controuersia que inter episcopum et capitulum Lucensem ex una parte et quosdam ciues eiusdem ciuitatis ex altera uertebatur super dominio quod illi ciues episcopo et capitulo denegarunt, ex parte ecclesie hostensa sunt mihi priuilegia quorum clausule continent hunc tenorem:
Ideo, notum sit omnibus qui hec audierunt quod nos Lucense concilium, cum domino nostro Roderico secundo, Lucensi episcopo, super quibusdam directuris suis dissentientes, quas occasione fori nostri uidebamur ei auferre et in multis plurimum suo dominio derogare, profitemur unanimiter ipsum esse dominum nostrum, et muros ciuitatis et portas et dominum suum esse totum et integrum et quicquid ad ius regale pertinet siue episcopale.
Promittimus etiam fideliter uobis, domino nostro R., Lucensi episcopo, et omnibus successoribus uestris, in bona fide et sine fraude et malo ingenio, quod per uos et per uestrum uicarium querelas omnes et questiones nostras emendemus ad mandatum uestrum fideliter et emendari faciamus, et uexillum ciuitatis sit semper in potestate uestra, et nos ubicumque uos uel uester uicarius illud duxeritis sequamur, et omnes fideliter et unanimiter comitemus eundo quocumque uolueritis et redeundo.
Concedimus etiam quod de cetero mercatores ad ciuitatem Lucensem de aliis partibus uenientes cum mercaturis suis uendant res suas libere ad detalium prout melius potuerint.
Ceterum porta castelli quam non obstruximus in muro ciuitatis aperiatur ut sit semper libera et aperta ad exitum et regressum canonicorum et aliorum intrare uolencium uel exire, et sit semper in potestate uestra sicut omes alie porte ciuitatis sunt et debent esse.
Addimus preterea quod, si uobis placuerit, alcalles nobis ponere ponatis quando et quod uolueritis, et quando uolueritis deponatis, et nos semper in hiis et in aliis sicut fideles uassalli uobis et successoribus uestris per omnia et super omnia obediamus.
Et quod hec omnia supradicta semper fideliter impleamus, erectis in celum manibus, unanimiter concedimus, et per quinquaginta ex nobis quorum nomina sunt inferius scripta uobis et successoribus uestris semper hoc hominium facimus.
Si forte, quod absit, nos uel aliquis nostrum contra hec que superius dicta sunt uel aliquod eorum uenire temptauerit, nisi ad mandatum uestrum totum emendauerit, iram Dei et regis incurrat; et si tandem incorrigibilis exteterit, siue sit unus siue plures, proditor uel proditores habeantur, et mille morabetinos uobis uel successoribus uestris persoluant.
Nomina eorum qui fecerunt hominium sunt hec. Petrus, etc.
Ego Adefonsus, Dei gratia Legionis rex, presentem cartam quam in presencia mea iussi fieri ut semper habeat perpetuam firmitatem sigillo meo roboro et confirmo. Qui presentes fuerunt, etc. Datum, Luci, per manum Petri Petri, domini regis notarii, era M CC XL V et quot III idus Frebuarii.
Item. Qui arma portauerit, preter uillicum, LX solidos ecclesie componat.
Qui cum armis percusserit, corpus cum omnibus que habet perdat; et qui eum saluare contra iusticiam uoluerit duo milia morabetinos pectet.
Et qui susceperit in ciuitate quos ego a villa abicio uel eiecero, totidem morabetinos componat et cum eo extra villam eiciatur.
Facta carta apud Lucum, IIII kalendas Juni, sus era M C LXXXX VIIII anno III quo obiit imperatore dominus A. et cepit regnare inclitus eius filius predictus rex Ferrandus in Legione, Gallecia et Asturiis.
Ego Ferrandus, Dei gratia Legionis rex hoc scriptum quod fieri iussi propria manu et proprio robore confirmo.
Item. Et nimirum hoc tenore quod quicumque hex regia familia nostra ad habitandum in ea uenerint, nulli domino uel patrono obsequium cuiuslibet seruitutis coacti exibeant nisi tantum episcopo suo eisque uicario, sicut in antiquis monumentis a predecessoribus meis editis nomine huius sedis continetur. Alie uero ingenue persone que uenerint ad habitandum sub patrocinio sint ecclesie et episcopi. Si uero alii patrono se contulerint, solum uel hereditatem quam eis episcopus dederit perdant uel quam emerint siue quocumque contractu adquisierint.
Ego Adefonsus, diuino nutu Hyspanie sceptrum tenens et de inimicis triumphans, hoc testamentum quod fieri iussi propria manu confirmo et signum roboris imprimi iubeo.
Item. Sapiatis quod ego mando quod toti illi qui morantur in Luco sint vassali episcopi et non habeant alium dominum nisi illum. Et quicumque suus vassalus ibi esse noluerit non moretur in villa et prendant ei quantum habuerit.
Mando etiam quod quicumque comparauerunt uel comparauerint hereditates forarias in toto cauto Lucensi faciant forum suum de illi qualem faciebant illi qui ipsis morabantur.
Et quicumque super isto contrariauerit ipsum episcopum, iram meam habebit et mihi centum morabetinos
pectabit.
Datum in Sancto Martino de Condes VIII die Aprilis, era M CC LX III.
Hiis igitur ostensis priuilegii, cum quesiuissem a ciuibus predicte ciuitatis si haberent scripta per que a dominio episcopi et capituli super quo contendebant resilire possent, datis sibi ad hoc ostendendum indiciis usque in sequentem diem, quia nullum mihi monumentum scripturarum seu priuilegiorum uel consuetudinem aliquam approbatam ostendere potuerunt quibus possent ecclesie dominium declinare, habito consilio prudentum quia mihi, tam per predictorum priuilegiorum tenorem seu consuetudinem, quam per eorumdem ciuium confessiones ante me in iure sollempniter factas, constitit euidenter, sicut a prima populatione ipsius ciuitatis fuisse dinoscitur sub dominio et patrocinio ipsius ecclesie, nunc et deinceps esse, quod etiam uniuersitas concilii in mea recognouit presencia, per sentenciam diffinitiuam pronuncio, mandans et firmiter statuens quod ciues Lucenses semper sint uassali episcopi et ecclesie, et nullum alium dominum inuocare audeant uel habere. Et quicumque ciuis de Luco alium dominum induxerit uel nominauerit penam subeat superius nominatam. Illos uero qui dicebant se missos ex parte
concilii ad denegandum dominium episcopo et capitulo, quod postea totum concilium in mea presencia abnegauit, grauiter errasse pronuncio, quos per hominem meum mandaui capi et in manu episcopi tradi, pro uoluntate sua taliter puniendos quod de cetero nec ipsi nec aliqui alii de Lucensibus ciuibus sint ausi a dominio episcopi et ecclesie resilire. Item, reprobo et in irritum reuoco illam cartam quam mihi predicti ciues ostenderunt ad illustrissimo patre meo datam de hereditatibus forariis in cauto Lucensi ab ipsis ciuibus comparatis, eo quod per subrepcionem obtenta fuerit et iniquitatem continet manifestam, ocasione cuius foros suos et debita seruicia episcopus et ecclesia amittebant. Et hec mee sentencie pagina rata et stabilis omni tempore perseueret.
Si quis uero hanc cartam infringere uel diminuere presumpserit, iram Dei omnipotentis plenarie incurrat, et regie parti mille aureos in cauto persoluat, et dampnum super hoc illatum uobis uel uocem uestram pulsanti restituat duplicatum.
Facta carta apud Ripam Euue, XVIIII die Januarii, era M CC LXX.
Et ego prenominatus rex Ferrandus, regnans in Castella et Toleto, Legione et Gallecia, Badallocio et Baecia, hanc cartam quam fieri iussi propria manu roboro et confirmo.
Signum Ferrandi, regis Castelle et Toleti, Legionis et Gallecie.
Maiordomatus curie domini regis vacat.
Luppus Didaci de Faro, alferiz domini regis, confirmat.
Rodericus, Toletane sedis archiepiscopus, Hyspaniarum primas, confirmat.
Infans dompnus Alfonsus, frater domini regis, confirmat.
Bernaldus, Compostellane sedis archiepiscopus, confirmat.
Mauricius, Burgensis episcopus, conf.
Tellius, Palentinus episcopus, conf.
Luppus, Segontinus episcopus, conf.
Bernaldus, Secobiensis episcopus, conf.
Johannes, Calagurritanus episcopus, conf.
Dominicus, Abulensis episcopus, conf.
Gonçaluus, Conchensis episcopus, conf.
Ecclesia Placentina vacat, conf.
Aluarus Petri conf.
Rodericus Gonçalui conf.
Garsias Ferrandi conf.
Guillelmus Gonçalui cof.
Tellius Alfonsi conf.
Didacus Martini conf.
Gonçaluus Gonçalui conf.
Alfonsus Suareç conf.
Johannes, Ouetensis episcopus, conf.
Rodericus, Legionensis episcopus, conf.
Nunius, Astoricensis episcopus, conf.
Martinus, Zamorensis episcopus, conf.
Martinus, Salamantinus episcopus, conf.
Michael, Lucensis episcopus, conf.
Michael, Ciuitatensis episcopus, conf.
Petrus, Cauriensis episcopus, conf.
Rodericus Gomeç conf.
Rodericus Ferrandi conf.
Ramirus Froleç conf.
Didacus Froleç conf
Rodericus Froleç conf.
Petrus Poncii conf.
Ferrandus Iohannis conf.
Pelagius Arie conf.
Aluarus Roderici, maior merinus in Castella, confirmat.
Sancius Pelagii, maior merinus in Gallecia, confirmat.
Garsias Roderici, maior merinus in Legione, confirmat.
Johannes, Oxomensis electus, domini regis cancellarius, confirmat.
Petrus Martini iussu predicti cancellarii scripsit.